Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2271
Numéro3157
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1060(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche371 mm
Hauteur à droite383 mm
Largeur en haut301 mm
Largeur en bas300 mm
AuteurRenaud de CHATEAUDUN
BénéficiaireChamars, prieuré de Marmoutier
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-mus fieri, quod Raginaldus de Castroduno pro ejus suȩque conjugis animarum remedio immo
l.3 et pro unici ejus filii nostrique loci monachi pio affectu, Sancto Martino Majoris vide-
l.4-licet Monasterii quendam vinearum clausum, quem in burgo Camartiaco nomine
l.5 prope ejusdem sancti habebat domum, cum torculari post suȩ mortis delegavit
l.6 occasum. Et unam cameram, mansioni quȩ est juxta vineas, contiguam sed
l.7 aliquatenus ab ea discretam. Quorum tamen singulorum ejus conjux nomine
l.8 Alburgis, ipso ante se defuncto quandiu vixerit teneat medietatem, mortua
l.9 vero Sancto Martino in proprium jus restituatur. Quod utique ut ita fieret, ipsarum
l.10 vinearum debita pro loci consuetudine per singulos annos solvenda, quȩ vulgo prisones
l.11 vocantur, ei fuerunt perdonata. Similiter quoque domus quam paulo ante nominatim
l.12 perstrinximus consuetudines et census, pro hujusmodi re quomodo voluit minuendo
l.13 levigantur. Ea tamen convenientia ut aut ad communes cum ceteris ejusdem
l.14 suburbii domibus eo ipso mortuo consuetudines revocetur, aut ex terra
l.15 Sancti Martini foras proiciatur. Nomina vero qui his affuerunt,
l.16 inferius subnotantur. [colonne1] Herveus, Warinus clericus, Hildebertus cocus, [colonne2] Dodo clericus, Guascelinus mariscalcus, Hildegarius mariscalcus, [colonne3] Teotbaldus, Hildebertus, Teotbaldus, Raimbaldus major.
Bibliographie
MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 3-4, n° 2.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3157 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3157»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3157/. Date de mise à jour : 29/03/12.