Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2270

<< < / > >>

Numéro3156

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1048(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche350   mm

Hauteur à droite344   mm

Largeur en haut183   mm

Largeur en bas194   mm

AuteurFoucher, fils de Nivelon Ier  de  FRETEVAL

BénéficiaireChamars, prieuré de Marmoutier

Regeste

Foucher, fils de Nivelon Ier, abandonne aux moines de Marmoutier, une part du vicus de Chamars qu'il revendiquait.

Fac-similé

Texte

l.1 Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri, Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii Sancti Mar-
l.2-tini, nobilem quendam vocabulo Nivelonem, partem quandam vici nostri Camarcii juxta Castrumdunum
l.3 siti, injuste ac violenter occupasse dudum, nec cessisse quo advixerit querelis quam plurimis jus proprium reclaman-
l.4-tum. Quapropter suus quoque filius nomine Fulcherius, qui post ipsum paterni fuit heres honoris, hujus etiam
l.5 suȩ violentiȩ aliquandiu visus est heres existere. Penituit vero postmodum, nobisque sub regimine
l.6 nunc agentibus domni abbatis Alberti sub hac ratione jus reformavit antiquum, ut sibi concederetur quo-
l.7-ad ipse tantum viveret, et hereditante in eo nullo, mox in dominium nostrum se obeunte rediret. Quin
l.8 etiam, quousque foret ipse superstes, decimam nobis exolveret omnium redhibitionum quas inde susciperet.
l.9 Et quia pater ejus injuste quidem, fȩvo tamen illud addixerat comitis tunc Odonis, spopondit
l.10 Fulcherius, quod eandem nostri reformationem juris auctorizare faceret Tetbaldum comitem, atque comitissam
l.11 Bertam, comitis scilicet filios et heredes Odonis. Sui quoque fratres, Girardus et Nivelo, quem cognominant
l.12 Paganum, ut eidem reformationi annuerent, se promisit acturum. Ita ad nos veniens, capitulumque
l.13 nostrum ingressus, atque in participationem totius nostri benefacti receptus, primo quidem illam etiam
l.14 partem vici Camarcii nostri juris esse fassus absolute guerpivit, tum deinde suprascripta
l.15 ratione recepit, atque praedictis sponsionibus factis, de auctoramento scilicet seniorum suorum, vel
l.16 assensu fratrum, ita ibi tunc acta res est, adhibitis praeter monachos testibus istis, Rotberto sartore,
l.17 Hilduino sartore, Durando Risello, Arnulfo filio Rainerii, Landrico sartore, Herveo Ramario, Gualterio et
l.18 Guarnerio, famulis de elemosina, Guarnerio Oculo Canis, Gualterio Piello, et Huberto filio Maino-
l.19-nis, hominibus ejusdem Fulcherii, qui cum eo convenerant in capitulum. Post hȩc in eodem vico
l.20 hanc ipsam guerpitionem, et quiquid de hac re in nostro capitulo fecerat publice fecit, hoc idem
l.21 faciens, et de aliis quibusdam quȩ de nostro ipse jure pervaserat, quod aliis mandavimus litteris,
l.22 ibi quoque tunc inter alios quam plurimos praesentibus istis, postea testificaturis. De hominibus
l.23 Fulcherii prȩsentes affuerunt isti, [colonne1] Ingelbertus de Vibreia, Hugo Palestellus, [colonne2] Achardus filius Ilberti, Ansgerius, [colonne3] Johannes Plenerius, Milo Bastardus frater Fulcherii, [colonne4] Airicus, Guillelmus.
l.24 De hominibus Sancti Martini de Camarcio hii, [colonne5] Nivardus major, Ansbertus frater ejus, Rainaldus bastardus frater eorum, Gislbertus presbiter, Bernardus famulus, Guillelmus et Rainaldus fratres, Gausbertus Pictavensis, Anselmus de Cerniaco, Hugo filius Raimbaldi, Fulcherius Ferraircum, Michael cȩmentarius, Arembertus et Gausfredus filius ejus coriarii, Belinus et Albertus coriarii, Gausfredus de Bez et Johannes filius ejus, [colonne6] Rotbertus fullo, Corbellus, Girardus faber, Giraldus faber, Archembaldus sutor, Guido, Constantinus joculator, Aimericus. De famulis domni Alberti abbatis, isti, Ansegisus, Andreas de Ponte, Herveus de Columbariis, Baldricus, Herveus famulus, Rotbertus sartor, Gausbertus, Gausfredus quocus, Petrus quocus, Mainardus, Gauslinus mariscalcus, Galterius Nasons. De monachis nostris, Gualterius monachus, Genzo monachus, Sigo monachus, Drogo monachus, Herveus monachus quondam vicecomes.

Notes

1

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 6-7, n° 5.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3156 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3156»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3156/. Date de mise à jour : 29/03/12.