Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2270

<< < / > >>

Numéro3153

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date02/1069(fiabilité :édition)

LieuBeaugency(lat :apud Balgentiacum)

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche527   mm

Hauteur à droite508   mm

Largeur en haut220   mm

Largeur en bas231   mm

AuteurRobert, gendre de Lancelin de Beaugency  de  VILLENEUIL

BénéficiaireChamars, prieuré de Marmoutier

Regeste

Robert de Villeneuil, gendre de Lancelin de Beaugency, renonce à ses prétentions sur les biens de Ohelmus, serf de Marmoutier à Chamars.

Texte

l.1 Notum sit fratribus nostris, Majoris scilicet Monasterii monachis, quod Rotbertus de Villenolio, gener Lancelini,
l.2 immisit nobis calumniam de rebus Ohelmi servi nostri de Chamartio. Cui cum diceremus injustam esse ejus
l.3 calumniam, quia pater suus et avus et proavus easdem res nobis concesserant et auctoraverant, et de
l.4 auctoramento patris ejus testes haberemus, de hominibus ipsius scilicet Godefredum de Spatai et Alcherium prepo-
l.5-situm, qui coram ipso Rotberto dicebant se vidisse quod pater ejus nobis auctorizaverat illas res solutas et quietas in per-
l.6-petuum, respondebat ille se non consensisse auctoramento patris sui cum jam de honore patris donum haberet.
l.7 Cum ergo Rotbertus iste pro illis rebus nobis molestus esse cepisset, dedimus ei IIII libras denarios, et dimisit
l.8 calumniam illam, et res supradictas auctoravit nobis solutas et quietas in perpetuum. Actum est hoc per manum Odo-
l.9-nis tunc temporis prioris nostri apud Balgentiacum in turre ipsius castri, anno incarnationis Domini MLXVIIII, men-
l.10-se februario, sub testimonio multorum quorum nomina hic subter scripta sunt, [colonne1] Lancelinus de Balgentiaco, Rotdulfus ejus filius, Rainaldus sororgius Rotberti, Ernaldus de Balgentiaco, Godefredus de Spatai, Alcherius praepositus, [colonne2] Odo Parvus, Odo de Dongiolo, Guimerius de Firmitate, Gausfredus de Chaurcis. [colonne3] De familia nostra, Johannes conversus, Durandus Calvus, Erfredus de Chamartio, Isembardus de Erblanvilla et alii plures fuerunt et viderunt.
l.11 Inde reversus in domum suam Rotbertus ad Firmitatem Nerberti cum Odone monacho nostro praeposito obȩdientiȩ
l.12 de Chamartio, fecit hoc ipsum auctorizare uxorem suam Agnes nomine, et fratrem suum Willelmum, qui pro hoc habu-
l.13-it XII denarios, et sorores suas, quarum Adierna habuit pro hoc X solidos, Elisabeth XII denarios, Gila totidem, Maien-
l.14-tia totidem. Huic auctoramento Willelmi et sororum suarum, affuerunt isti testes, [colonne4] Fulchodius filius Gausfredi prepositi, Richardus Insanus, Hadebrannus filius ejus, Richardus filius Teduini, [B]urchar[dus] de Firmitate, [colonne5] Giraldus Cantus, qui recepit IIII libras [quas dedimus Rotberto,] Hugo armiger Rotberti, V[italis de Vi]ndosm[io,] O[do] monachus, H[ue]fredus famulus ejus.

Notes

1

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 16, n° 15.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3153 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3153»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3153/. Date de mise à jour : 29/03/12.