Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2269

<< < / > >>

Numéro3151

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1020(fiabilité :édition)

LieuMarmoutier(lat :apud Majus Monasterium)

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche447   mm

Hauteur à droite460   mm

Largeur en haut133   mm

Largeur en bas146   mm

AuteurAbbaye  de  MARMOUTIER

BénéficiaireEvrard

Regeste

L'abbaye de Marmoutier concède à Evrard sept arpents et demi de terre en l'alleu de Chamars.

Fac-similé

Texte

l.1 IN nomine aeterni Dei, nos quidem fratres gregis incliti beati
l.2 Martini Majoris Monasterii, videlicet abba EBRARDUS,
l.3 Vitalis prior, ceterique suprascripti fratres, notum atque percogni-
l.4-tum fieri volumus cunctis sanctȩ Dei ȩcclesiȩ fidelibus, precipu-
l.5-ȩque nostris successoribus, quia adiit presentiam nostram quidam
l.6 homo nomine Ebrardus, postulans ut ex VII arpennos et
l.7 medio terrȩ in alodo Chamartiaco consistentes, ei cartam fa-
l.8-ceremus, quod et libenter fecimus. Terminatur autem ipsa ter-
l.9-ra una parte via publica, ex alia terra sanctȩ Mariȩ, tertia
l.10 terra ex ipsa potestate. Infra has terminationes, teneat atque
l.11 possideat, nemine contradicente, solvens annis singulis ad
l.12 missam sancti Johannis censum denariorum VII et dimidii, et ei amplius non
l.13 requiratur. Quod si neglegens fuerit, emendare ei liceat, et quod tenu-
l.14-erit non ideo amittat, habeatque licentiam dandi, vendendi,
l.15 si ei necessitas extiterit, cuicumque voluerit, salvo jure ȩcclesi-
l.16-astico, et duobus heredibus simili lege relinquendi post suum
l.17 obitum. Ut autem hȩc cartula firmior sit, et a nobis credatur
l.18 facta, manibus propriis omnes tangendo firmavimus atque corroboravi-
l.19-mus. Signum domni abbatis Ebrardi. [colonne1] Signum Fulcradi. Signum Alfredi. Signum Rodberti. Signum Durandi. Signum Rodulfi. Signum Beringerii. Signum Gauzberti. Signum Osmundi. Signum Sigeberti. Signum Guillelmi. Signum Guarnerii. Signum Rodgerii. Signum Alberti. Signum Anscherii. Signum Othberti. Signum Johannis. Signum Nielli. Signum Ainardi. Signum Fulconis. Signum Ingelerii. Signum Guarnerii. Signum Ulgerii. Signum Odonis. [colonne2] Signum Vitalis prioris. Signum Arnulfi. Signum Fulcradi. Signum Mironis. Signum Hervisi. Signum Lantberti. Signum Rainaldi. Signum Petri. Signum Adam. Signum Raherii. Signum Archemberti. Signum Rodgerii. Signum Alberti. Signum Frodgerii. Signum Hugonis. Signum Johannis. Signum Landrici. Signum Ingelbaldi. Signum Anastasii. Signum Adam. Signum Guidonis. Signum Rainaldi. Signum Guidonis. Signum Landrici. Signum Gauzberti. Signum Euvrardi.
l.20 Odo hac si indignus sacerdos et monachus, scolȩque primus, signavit.
l.21 Data apud Majus Monasterium, regnante Rodberto rege.

Notes

1

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 47-48, n° 52.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3151 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3151»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3151/. Date de mise à jour : 29/03/12.