Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2269

<< < / > >>

Numéro3146

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1000(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche264   mm

Hauteur à droite261   mm

Largeur en haut265   mm

Largeur en bas245   mm

AuteurBernier  de  Chamars, prieuré de Marmoutier

BénéficiaireGisbaldus et Gui

Regeste

Bernier, abbé de Marmoutier, accorde à Gisbaldus et Gui des terres situées à Chamars et Crispiniaco dans le Dunois, moyennant un cens annuel de vingt sous.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine sanctȩ et individuȩ Trinitatis, volumus ego Bernerius, abbas domni et piissimi Martini atque exi-
l.2-mii confessoris Majoris Monasterii, seu omnis grex ejusdem loci, notum fieri et percognitum industriȩ sancte Dei
l.3 eclesiȩ, necnon et fidelibus ejusdem tam videlicet prȩsentibus fidelibus quam futuris, maximeque successoribus nostris, quia
l.4 deprecati sunt nos duo ex nostris fidelibus videlicet Gisbaldus et Wido, ut de terra quȩ pertinet ad alodum qui vocatur
l.5 Caimarcius, situm vero illum in pago Dunense, et quem in proprio jure tenemus, partem aliquam ad ȩdificandum, sub
l.6 constitutione annuatim censum reddendi, per notitiam nostrȩ auctoritatis eis concederemus. Quorum etiam peti-
l.7-tioni, libenter consensum prȩbuimus. Continetur vero aliquid de eadem terra, ad Petram quȩ vocatur Landaiaca.
l.8 Terminatur hȩc terra ex una parte, sancti Martini terra, a villa Marboei, terminatur alio vero latere, terra sancti
l.9 Aviti, tertia parte, Blanchȩ Viȩ terra, quarta videlicet parte, terra sancti Johannis terminatur. Et quantum
l.10 interioribus horum confinium pertinere videtur, prȩter undecim arpennos, octo videlicet de vineis, et tres ex culta
l.11 terra, qui adjacent inter Blancam Viam, et terram sancti Johannis. In alio vero loco de praedicta terra, quinquaginta arpennos
l.12 in villa Crispiniaco. Eo scilicet tenore hanc terram eis consensimus, ut licentiam habeant desuper operandi,
l.13 quodcumque voluerint, in ȩdificatione, et in melioratione. Ut secundum antiquam consuetudinem, festivitate sancti
l.14 Martini ȩstivo tempore, studeant nobis censum reddere, sive successoribus nostris solidos scilicet
l.15 XXti, et eis amplius non requiratur. Et si de eodem censu negligentes aut tardi reperti fuerint, liceat
l.16 emendare eis, et quod tenuerint non perdant, et liceat eis si necessitas fuerit, dare, vendere, praedictam terram,
l.17 cuicunque voluerint, tamen salvo jure ecclesiastico. Post eorum quoque obitum, licentiam habeant uni tantum
l.18 heredi quem majus elegerint dimittendi. Ut autem hȩc auctoritas permaneat inconvulsa, et
l.19 inviolabilis, nostris temporibus et futuris, propria manu subter firmavimus hanc, et nostrorum manibus
l.20 monachorum corroborare jussimus. Signum Sicbardi prioris. Signum Gauzfredi. Signum Herneisi. Signum Durandi.
l.21 Signum Arnulfi. Signum Guarini. Signum Emenonis. Signum Martini. Signum Gozbaldi. Signum Odonis. Signum Hyrvisi. Signum Gauzfredi.

Notes

1

Bibliographie

MABILLE (E.), Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Châteaudun, 1874, p. 7-8, n° 6.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3146 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3146»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3146/. Date de mise à jour : 29/03/12.