Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2254
Numéro3135
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1080(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche660 mm
Hauteur à droite638 mm
Largeur en haut327 mm
Largeur en bas368 mm
AuteurGautier et Milesindis son épouse; Renaud fils de Tetulfusd'AUNAY
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-sterii, et nobis suis monachis, pro animabus suis, villam quandam quȩ dicitur Verivilla, et ecclesiam, et decimam, et sepulturam, et terram
l.3 ad duas carrucas, cum decima et camparcio, et omnes hospites qui in eadem villa hospitari voluerint, ita ut nobis reddant omnes
l.4 consuetudines, nec alicui respondeant de aliquo, nisi nobis, preter camparcium, quod retinuerunt sibi, extra villam, hoc red-
l.5-dent eis in eadem villa, non alias deferentes. Pepigerunt vero nobis si illud quod retinuerunt sibi, vellent dare quandoque, vel vendere,
l.6 nulli alii se daturos vel vendituros, nisi nobis. Unam aream tantum retinuerunt sibi in eadem villa ad domum sibi faciendam,
l.7 de qua tamen reddent nobis omnes consuetudines, sicut alii hospites. Factum est hoc apud Sanctum Avitum in domo ipsius
l.8 Gauterii, presente patre uxoris ejus Milesendis Teudone Capite de Ferro, et Rotberto de Virsone, nostris monachis,
l.9 quibus ipsa Milesendis dedit hoc donum per unum baculum, quantum id maxime pertinebat ad eam, et Archembaldo
l.10 famulo Theudonis monachi, et Theudone milite de Cramisiaco. Concessit hoc etiam donum nobis Harduinus
l.11 Caput de Ferro, frater ipsius Milesendis, apud Choinam, in claustro nostrorum monachorum, qui etiam huic dono inter-
l.12-fuerunt, Teudo Caput de Ferro, pater ipsius Harduini, Tetbaldus prior, Rotbertus prior claustri Majoris Mona-
l.13-sterii, Evanus, Ebroinus, Guastho, Fulco, Gingomarus, Erneisius, Odo famulus. Hoc etiam donum ipsius
l.14 Gauterii de Alneto, et uxoris ejus Milesendis, concessit nobis Hugo filius Guerrici, et mater ejus Helisindis, a quibus
l.15 habebat idem Gauterius in fevo, partem unam illius villȩ Verivillȩ, testibus istis, Ivone filio Norberti,
l.16 Tetbaldo filio Stephani, Pagano filio Girardi Mariscalci, Guarino filio Amalrici Beseni, Alberto filio
l.17 Alberti de Ulmeio. Aliam vero partem hujus sepedictȩ villȩ Verivillȩ concessit nobis Guillelmus filius Bernoalii de
l.18 Stampis, quam habebat ille Gauterius in fevo, ab illo. Testes sunt hujus rei, Arraldus patruus illius Guillelmi,
l.19 Bernoalus abbas Sanctȩ Mariȩ de Stampis, Albertus frater ejus, Godefredus de Baudulvilla, Haubertus
l.20 filius Hamelini, Hugo Bornus, Urso de Petris, Bernardus clericus juvenis, Gaufredus clericus
l.21 de Sancto Sigio, Aernaldus filius Balduini, Harpinus de Stampesio, Petrus filius Gerberti Barbati,
l.22 Eblonius frater Arraldi, Teudo monachus Caput Ferri. Sciendum est etiam, quod Godescalis filius
l.23 Hulrici de Vervilla concessit sancto Martino et nobis monachis suis decimam de sex hospitibus qui erant
l.24 in eadem villa. Hujus concessionis testes sunt hi, Teudo Caput Ferri, Galdinus filius Ansuei
l.25 de Merervilla, Lisiardus de Stampis, Rotbertus filius Arraldi, Herbertus de Danonvilla.
Bibliographie
LEFEVRE (Edouard), Documents historiques et statistiques sur les communes du canton d'Auneau, arrondissement de Chartres (Eure-et-Loir), Chartres, 2 vol., 1867-1869, t. 2, p. 297-299 (édition partielle).
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3135 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3135»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3135/. Date de mise à jour : 29/03/12.