Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2239
Numéro3131
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1031(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche388 mm
Hauteur à droite404 mm
Largeur en haut174 mm
Largeur en bas164 mm
AuteurBernard de BULLOU
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 ut quicumque de suis rebus aliquid delegaverit aut commutaverit,
l.3 hoc testimonio plurimorum virorum litteris inserat, ut ȩvo tempore
l.4 valeat inconvulsum persistere. Quamobrem ego in Dei nomine
l.5 Bernardus Busloensis notum esse cupio omnibus fidelibus,
l.6 sive successoribus meis, quoniam interpellatus sum a religiosis
l.7 viris, Ebrardo videlicet abbate atque Vitale priore cȩterisque
l.8 senioribus Majoris Monasteriensibus, ut aliquid de terra
l.9 quam ex parte uxoris meae Guidburgis tenere videor
l.10 eis concederem vel commutarem. Quorum deprecationem benigne
l.11 recipiens cum consensu et voluntate conjugis meae
l.12 concessi eis quod petebant. Eo etiam modo, ut aliud tantum
l.13 terrae acciperem ab eis, et insuper precium denariorum quantum
l.14 mihi et illis placuit vel aptificum fuit. Illa autem terra
l.15 quam eis concedo est inter duos montes inter montem Medium
l.16 et montem Bergiensem et est quantitas terrae III arpennorum et I quarterii.
l.17 Est autem ipsa terra in pago Turonico in villa quam vocant
l.18 Macerias in loco ubi duo rivuli simul junguntur quorum
l.19 unus venit per villam quȩ nuncupatur Scorciacus,
l.20 alius venit ex altera parte montis per villam quȩ vocatur
l.21 Bergia. Illa autem terra qu[a]m ab eis accipio consistit
l.22 in villa quam vocant Ad Malam Familiam, quantitas autem
l.23 terrae continet III arpennos et I quarterium in recompensatione.
l.24 GUIDBUR, HUGOLINUS, miles [Te]d., AREMBUR, ISANIA.
l.25 SIGNUM TEDAXIUS et super altare posuit [croix].
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3131 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3131»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3131/. Date de mise à jour : 29/03/12.