Chartres, AD Eure-et-Loir, H 1771

<< < / > >>

Numéro3128

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1120(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographieen haut

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche247   mm

Hauteur à droite255   mm

Largeur en haut450   mm

Largeur en bas445   mm

AuteurHenri Ier Beauclerc, roi d'ANGLETERRE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINTE-TRINITE  de  TIRON

Regeste

Henri Ier, roi d'Angleterre,

Fac-similé

Texte

l.1 Quoniam cuncta quȩ fiunt temporaliter humanȩ mortalitatis necessitate cogente quam cito oblivioni traduntur, placuit nobis notificari presentibus atque futuris fidelibus quod monasterium de Galis, in episcopatu
l.2 Sancti David, in partibus de C[amei]s, prope antiquam cellam Sancti Dogmaeli, non longe ab alveo Thevi fluminis, in honore Dei genitricis MARIȨ fundatum, quondam cella extitit monachorum Sancti Salvatoris de Tyron,
l.3 plurimis ibidem fratribus sub priore degentibus. Sed quia Robertus Martini filius qui tunc temporis sub HENRICO optimo rege Anglorum terrȩ illius dominium tenebat, propter honorem et exaltationem sanctȩ
l.4 ȩcclesiȩ, in supradicti loci prioratu abbatem constitui a domno abbate Willelmo et omni conventu Tyronensi poposcit, Deo providente concessum est. Ipse autem rex et filius ejus Willelmus atque jamdictus
l.5 Robertus eandem abbatiam SANCTȨ MARIȨ de Cameis ita liberam omnibus temporibus concesserunt, ut nichil in ea posset constitui ab aliqua potestate seculari, scilicet nec ab ipso rege vel ejus principibus, nec
l.6 ab ejus vel eorum successoribus. Concessit etiam ipse rex, et Willelmus filius ejus, et supradictus Robertus, et abba tunc primum in supradicto loco de Galis electus, et ejus monachi, ut omnis electio futura abbatum
l.7 ejusdem loci de Cameis, et omnium locorum eidem loco subjectorum, si forte et ipsi abbatias instituerint, in providentia et potestate domni abbatis Tyronensis atque omnis conventus sit jure perpetuo, testantibus Willel-
l.8-mo de Albigneio, et Othoe[no] comitis filio apud Sanctam Walburgam. Si vero quicunque abba sepedicti loci Sanctȩ MARIȨ de Cameis vel aliorum locorum eidem subjectorum aliter quam oportet, indecenter et seculariter quod absit se suosque
l.9 rexerit, vel etiam a nostrȩ humilitatis habitu et a nostris aliis religiosis institutionibus recesserit, virga et imperio pastoralis regiminis ȩcclesiȩ Tyronensis est removendus, atque alter qui dignus sit constituendus. Cavendum
l.10 est autem in quolibet modo ex quacunque parte aliqui vel in petendo honoris ambitione, vel in concedendo avariciȩ cupiditate cecati, crimen symoniacȩ heresis incurrant. Quod quicunque fecerit, ut justum est, a Christo anathema sit. Hoc vero
l.11 provisum est propter vinculum caritatis et unitatem fraternitatis, quȩ nec spacio locorum nec intervallo temporum sejungi debent, quod quando unusquisque ex abbatibus supradicte ȩcclesiȩ Beatȩ Mariae de Cameis a domno abbate et omni conventu
l.12 Tyronensi expetitus et electus fuerit, tunc matri ȩcclesiȩ Dei Salvatoris de Tyron in presentia abbatis qui tunc preerit, et omnis conventus Tyronensis, eidem ȩcclesiȩ Tyronensi et rectoribus ejus obedientiam et debitam subjectionem ipse tunc
l.13 noviter electus abba et ejus monachi qui tunc presentes aderunt coram Deo promittant. Quando autem domnus abbas Tyronensis ad sepedictum locum Sanctȩ Mariae de Cameis vel ad quemlibet locorum ei subjectorum advenerit, ut decet
l.14 honorifice recipiatur, et ipse abbas ejus loci propriam sedem suȩ dignitatis ei preparet, in choro scilicet, in capitulo et refectorio, et ubique ei paterna reverentia exhibeatur, sicut dicit apostolus: Cui honorem honorem, itemque idem: Honore invicem
l.15 prevenientes. Omnis vero substantia corporalis nostrorum monasteriorum ita communis sit, ut si forte in aliquo nostro monasterio temporalium rerum eguerint, ex aliis eis subveniatur. Et spiritalium beneficiorum tam pro vivis quam pro defunctis tan-
l.16-ta sit unanimitas, ut ex utraque parte sic sic pro aliis quam pro suis propriis fratribus ferveat karitas, ut nulla penitus sit diversitas. Statutum autem et definitum est a domno abbate Willelmo et omni congregatione Tyronensi, ut abbates
l.17 ȩcclesiȩ Tyronensi subjecti qui in transmarinis partibus sunt et erunt, semper in tercio anno, stabilitate et confirmatione nostrȩ religionis, et gratia visitandi fratres, in sollennitate sanctȩ Pentecostes apud Tyronense cenobium congregentur.
l.18 Et si aliquis ex fratribus inobediens quacunque ex istis partibus recesserit, nequaquam parti alteri sine litteris commendaticiis conjungendus erit. Hoc autem notum sit sanctȩ ecclesiȩ filiis, quod Tyronensis ȩcclesia tale privilegium habet
l.19 sanctȩ et apostolice Romanȩ ȩcclesiȩ, ut quicunque in aliqua re injuriam ei qualibetcunque causa voluerit inferre, ab ipso papa pastore et rectore totius sanctȩ christianitatis qui specialiter in sancta ȩcclesia ligandi atque sol-
l.20-vendi potestatem Apostolorum vice suscepit excommunicatus sit. Servantibus autem et idem Christi patrimonium amplificantibus benedictio et pax a domino JHESU Christo, qui cum dives esset pro nobis pauper factus est ut nos sua pauper-
l.21-tate ditaret, et sua infirmitate sanaret. Haec autem facta sunt anno ab incarnatione Domini millesimo centensimo vigesimo, regnante LODOVICO Francorum rege, et HENRICO Angliam guberNANTE. CYROGRAPHUM.

Bibliographie

MERLET (Lucien), Cartulaire de l'abbaye de la Sainte-Trinité de Tiron, 2 vol., Chartres, 1882-1883, t. 1 (1882), p. 49-51, n° 31.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3128 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3128»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3128/. Date de mise à jour : 29/03/12.