Chartres, AD Eure-et-Loir, H 554

<< < / > >>

Numéro3122

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1029(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche318   mm

Hauteur à droite314   mm

Largeur en haut192   mm

Largeur en bas183   mm

AuteurElbertus, chanoine  de  CHATEAUDUN

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PERE  de  CHARTRES

Regeste

Elbert, chanoine de Sainte-Marie de Châteaudun, donne une masure devant Saint-Valérien, trois arpents de vigne et un pressoir à Champhol.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine Domini. Ego Elbertus sacerdos et canonicus Sanctȩ Mariae
l.2 Dunensis Castri. Notum esse volo meis contemporalibus atque posteris,
l.3 qualiter Sancto PETRO Carnotensis cenobii dono unam mansionem ante Sanctum
l.4 Valerianum Castri Dunis, et tres arpennos vinearum cum torculari
l.5 in loco qui dicitur [C]ampus Follis, eo tenore, ut quandiu vixero
l.6 teneam de illis, unum modium vini solvendo de recognitione. Post meum
l.7 vero decessum, nepos meus Hermenteus juvenis, presbiter, teneat eas similiter
l.8 in vita sua, tres modios vini solvendo recognitione. Ea tamen ratio-
l.9-ne, ut si eas male tractaverit, monachi Sancti PETRI recipiant illas.
l.10 Istam donationem facio pro anima mea, et Hermentei abbatis fratris mei
l.11 et parentum nostrorum. Et istam rationem proposui Carnotis ante meum
l.12 episcopum, et rogavi illum ut ex sua auctoritate excommunicaret
l.13 illum qui calumniaretur aut pertubaret istam elemosinam, et ille fecit.
l.14 Ego FULBERTUS gratia dei Carnotensis episcopus, ex auctoritate Dei omnipo-
l.15-tentis Patris et Filii et Spiritus Sancti, excommunico et anathematizo illos qui
l.16 elemosinam suprascriptam calumniari presumpserint, donec emendent.
l.17 Ego Elbertus presbiter qui istam elemosinam Dei gratia feci, jussu episcopi mei Fulberti
l.18 excommunico et anathematizo illos qui elemosinam suprascriptam calumniari
l.19 presumpserint, donec emendent. Et in eadem excommunicatione sit, sive abbas sive
l.20 monachus, qui ulla ratione de loco Sancti Petri abstulerit illam. Ego Gauz-
l.21-fredus vicecomes dono Sancto PETRO ea que ad
l.22 me pertinent sive censum seu consuetudines. [colonne1] S. Fulberti episcopi [croix]. S. Gauzfredi vicecomitis qui hanc cartulam manu propria firmavit [croix]. S. Hervei archidiaconi. S. Ebrardi grammatici. S. Guarini de Turre. S. Rotberti de Monte Boum. S. Guillelmi Gesnels. S. Vuiddonis de Marlen. S. Burchardi. S. Gualterii. S. Erberti. S. Teudonis fratris ejus. S. Richerii de Magnico. [colonne2] S. Hugonis filii ipsius vicecomitis. S. H Helvis uxoris ejus. S. Raherii. S. Droconis. S. Ivonis. S. Godiscalli.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3122 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3122»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3122/. Date de mise à jour : 29/03/12.