Chartres, AD Eure-et-Loir, H 539
Numéro3121
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date13/02/1066(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche590 mm
Largeur en haut225 mm
Largeur en bas286 mm
AuteurGuillaume, chevalier de MOULINS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-PERE de CHARTRES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Walterii qui castrum teneo de Molendinis notum esse volo, cunctis fidelibus christianis tam presentibus quam futuris, quia adierunt
l.3 meam presentiam Carnotenses monachi Sancti PETRI coenobii ut eis concederem pro anima comitis ac filiorum ejus et pro mea
l.4 salute quasdam res quas tempore Guimundi antecessoris mei tenuerant quasque amiserant quadam Normanniae perturbacione.
l.5 Libentissime quoque quod petierunt annui, ex his videlicet rebus quas recuperavi, hoc est decimam omnium nummorum de castro
l.6 supradicto, id est de censu, de teloneo, de vicaria, de banno, inmo de omni reditu qui de castro exit. Dedi etiam
l.7 feram Plancis Villae quae est in nativitate almȩ Mariae, VI id. SEPTEMBRIS, et teloneum et exitum totius villae, precarias
l.8 etiam et omnes consuetudines remisi, et adhuc pactus sum eis ex his quae recuperaturus sum per clementiam domini mei
l.9 WILLELMI comitis, ea scilicet quae monstrare potuerint se habuisse tempore supradicti Guimundi, hoc est
l.10 decimam de Terciaco, tam de terra quam de farinariis, seu piscatoriis. Et ut hȩc donatio firma permaneat
l.11 obnixe precor dominum meum WILLELMUM comitem pro remedio animȩ suȩ et pro meo amore ut manumis-
l.12-sione corroboret suisque principibus corroborandam tradat. Ego vero hanc donationem uxori meȩ necnon et
l.13 filiis meis annuere faciam. Si quis vero hanc cartam donationis quolibet modo infringere voluerit,
l.14 comiti mille libras argenti componat, et dehinc jaculo maledictionis dampnatus pereat cum
l.15 proditore Juda. Fiat. Fiat. Placuit etiam subscribere nomina illorum qui hanc donationem viderunt poni
l.16 super altare sancti Petri Carnotensis ab ipso videlicet WILLELMO milite, id. FEBRUARII, DIE [dominica], Gauscelinus filius
l.17 Ricuardi, Richardus filius Gulberti, Ebrardus de Rivȩ, Radulfus nepos, Willelmus filius Milonis,
l.18 Cristianus de Asperis, Radulfus de Clino Campo, Odo Rufus de Plancis. Iste quidem eodem die dedit Sancto Petro
l.19 [ecclesiam Sancti Laurentii, que] est sita juxta ripam fluminis Risli, et XIII acras terrȩ [juxta ecclesiam] et tres
l.20 alias ultra fluvium, [acramque] unam prati, [cum] decima sui molendini, et aratrorum suorum, et assensu ejus, tre[s acras emerunt monachi]
l.21 ab Haimone suo milite. [croix] Et ipse Odo firmavit manu sua ista cruce cum [conjuge sua Osburgi]
l.22 [et] iterum dedit Sancte Mariae decem acras terre, IIIIor ad unum Pom[erium, et VI a]d Murges.
l.23 [Hujus rei sunt testes,] Serannus suus prepositus, Teboldus Munna[rius, Corbelinus] pelle-
l.24-[parius, et M]algeri[us filius ejus] et Restaldus meditarius, filius ejus, Radulfus, Co[rbellus de Planchis,] Gira[r]dus,
l.25 et Turoldus noster minister. [croix] [croix] [croix] [croix]. Willelmus de Molendinis, Willelmus filius, Robertus filius, Alberada mater eorum, fecerunt has cruces manus suas, et annuerunt
l.26 hanc donationem carte, Sancti Petri Carnotensis cenobii, et miserunt super altare sancte Marie
l.27 Plancis. Et viderunt Gauscelinus filius Ricuardi, ERBERTUS de Meli Curtis, et Radulfus frater suus,
l.28 Frotlandus, Willelmus presbiter, Gauterius de Bulum.
Bibliographie
FAUROUX (Marie), Recueil des actes des ducs de Normandie de 911 à 1066, Mémoires de la Société des Antiquaires de Normandie, t. 36(1961), p. 432-434, n° 225.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°3121 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3121»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3121/. Date de mise à jour : 29/03/12.