Chartres, AD Eure-et-Loir, H 533

<< < / > >>

Numéro3120

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1077(fiabilité :édition)

LieuPlanches(lat :Plancas publice)

DiocèseSées

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche275   mm

Hauteur à droite265   mm

Largeur en haut238   mm

Largeur en bas242   mm

AuteurGeoffroi, moine  de  SAINT-PERE  de  CHARTRES

BénéficiairePlanches, prieuré de Saint-Père de Chartres

Regeste

Girard Caper donne au prieuré de Planches une terre près de celles du prieuré.

Fac-similé

Texte

l.1 Cum cunctos mortales insaciabili gutture mors irevocabilis semper devoret, ad exempla [tamen] hu-
l.2-manae propagationis utillimum fore decr[e]vit [pri]scorum industria, non solum memoriȩ posterorum
l.3 pia facta virorum fidelium, verum etiam litteris [ma]ndare paginulis, quatinus mens ipsorum plurima
l.4 peragrans, pro presentibus preterita obliviscens, non tantum quȩ se vidisse meminit, set ea quȩ a princi-
l.5-pio sunt f[ac]ta relegens, tanquam ea quȩ viderit noscat. Unde ego Gausfridus [Sancti] PETRI cȩ-
l.6-[nobii Carnotensis monachus, totius congre]ga[tioni]s assens[u, atque Huberti abbatis praeception]e,
l.7 super his rebus quȩ habere v[iden]tur in Normanniȩ partibus custos et provisor f[actus, omnibus tam praesentibus quam]
l.8 futuris sanctae Dei aecclesiȩ fidelibus notum esse volo, quod quidam vir nomine Gi[rard]us, pre[nomine C]ap[er, pro anim]ȩ [su]ȩ
l.9 [r]edemptione, necnon et parentum suorum, sanctȩ Mariae de Plancis ac sancto PETRO [apostolo, cujus cella esse videtur ipsa]
l.10 [sancta] Maria, cum consensu matri[s su]ȩ Emmelinȩ seu fratrum suorum Guarini, et Huberti, [gratuita]
l.11 b[oni]tate quandam terr[am, non lo]nge a terra [sanctae Mariȩ], concessit, donumque per Guarinum [fratrem suum] super al[tare sanctae Mariae]
l.12 misit ad hoc peragendum impeditus quodam bello. Cui facto assenserunt Vuillelmus [de Molinis castro] et ejus uxor [Alberada.]
l.13 Insero etiam huic paginȩ terram Pagani quam dedit sanctȩ Mariae Gauscelino de [......] annu[ente et] dedit [...]
l.14 pro XI libris nummorum quas debebat nobis de teloneo castri Molinis ipsam quoque terram pro XX sol. in guadia-
l.15-verat, quos etiam reddidimus, set et pro assensu, Gauscelino supradicto XX sol. et uxori ejus III sol., Vuillel-
l.16-mo vero domino utrorumque, Girardi vel Pagani, propter consuetudines quas remisit et quas videbatur in ipsas terras ha-
l.17-bere XXX sol., et uxori ejus Alberedȩ V sol.. Hii qui a[d]fuerunt vel viderunt, notati subscripti sunt. Vuillelmus p[resbiter,]
l.18 Guido presbiter, Gauscelinus filius Ricuardi, [Rodber]tus Lupeculus, Fulco de [Tedis Vi]lla, [Hugo de Chira],
l.19 Herimannus fili[us Hugonis] Tronelli, Eb[rardus de] Rugia, Gualterius [d]e As[peris. Paganus prepositus,]
l.20 Richardus famulus Girardi et Vuarini Pag[ani] nepos, Willelmus famu[lus mo]nachorum.
l.21 Acta est Plancis publice vivente Vuillelmo, invictissimo Normannorum duce, Anglorumque re[ge],
l.22 in Francia vero regnante serenissimo rege Phylippo, indictione XV.
l.23 Paulus monachus notarius extitit.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3120 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3120»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3120/. Date de mise à jour : 29/03/12.