Chartres, AD Eure-et-Loir, G 375

<< < / > >>

Numéro3091

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date28/10/1114(fiabilité :édition)

LieuAnagni(lat :Anagnie)

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche388   mm

Largeur en haut232   mm

Largeur en bas228   mm

AuteurPape Pascal II

BénéficiaireChapitre cathédral  de  CHARTRES

Regeste

Pascal II, pape, ayant vu la charte de l'évêque Yves,

Fac-similé

Texte

l.1 PASCHALIS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTIS FILIIS CARNOTENSIS AECCLESIE CLERICIS, SALUTEM
l.2 et apostolicam benedictionem. Ex venerabilis fratris nostri IVONIS vestri per Dei gratiam episcopi litteris intelleximus, quod
l.3 pro quibusdam querimoniis decretum instituerit. Ipsum quoque decretum oculis nostris inspeximus, in quo conti-
l.4-nebatur aecclesiȩ vestrȩ canonicos apud eum clamorem et querimoniam fecisse de prepositis suis, qui privatis
l.5 commodis inhiantes, communem fratrum utilitatem in quibuscumque poterant minuebant, et quasdam res eis
l.6 jure debitas, per injuriam sibi retinebant, pauperes aecclesiȩ sub eorum patrocinio constitutos diversis calamita-
l.7-tibus afficiebant. Quas calamitates idem episcopus in ejusdem decreti scripto dinumerat, et enume-
l.8-ratis eis subsequitur: Consilio optimatum nostrorum decrevimus, canonicos justam habere causam, et precepimus
l.9 ne in rusticis aecclesiȩ, prepositi deinceps has exactiones haberent, nec ulterius communem in supradictis
l.10 utilitatem minuerent. Hoc nimirum decretum, hoc preceptum a supradicto confratre nostro vestrȩ aecclesiȩ
l.11 episcopo constitutum, quia justum ac rationabile visum est, et quieti aecclesiȩ commodum, nos Deo aspirante
l.12 laudamus et apostolicȩ sedis auctoritate firmamus. Item in subsequentibus idem scribit episcopus se concessisse,
l.13 ut beneficia aecclesiȩ quȩ precariȩ dicuntur, et facte erant pretiariȩ, quia quod omnium erat quattuor
l.14 vendebant, in communes redigerentur usus, et eadem beneficia propriis vocabulis annotando
l.15 dinumerat. Hanc quoque concessionem nos ratam asserimus, et apostolicȩ sedis auctoritate firmamus.
l.16 De domibus etiam canonicorum, concessionem ab eodem episcopo factam, sicut a predecessore ipsius Froboldo
l.17 episcopo constituta est, decreti presentis assertione corroboramus. Si quis igitur decreti hujus tenore cognito temere, quod absit,
l.18 contraire temptaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut excommunicationis ultione
l.19 plectatur, nisi presumptionem suam digna satisfactione correxerit. AMEN. AMEN. AMEN.
l.20 Datum Anagnie, per manum Johannis sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, V kalendas novembris, indictione VIIIa,
l.21 incarnationis dominicȩ anno MCXIIIIo, pontificatus quoque domni Paschalis secundi pape XVIo.
l.22 [sceau].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 6403 (4741).

LEPINOIS (Eugène de Buchère de), MERLET (Lucien), Société archéologique d'Eure-et-Loir. Cartulaire de Notre-Dame de Chartres, publié sous les auspices de cette société, d'après les Cartulaires et les titres originaux, 3 vol., Chartres, 1862-1865, t. 1, p. 121-122, n° 24.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°3091 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3091»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3091/. Date de mise à jour : 29/03/12.