Paris, AN, K 21 n° 3

<< < / > >>

Numéro3078

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date03/08/1111(fiabilité :texte)

LieuOrléans, au palais(lat :Aurelianis, in palatio publico)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche820   mm

Hauteur à droite700   mm

Largeur en haut100   mm

Largeur en bas240   mm

AuteurLouis VI, roi  de  FRANCE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Louis VI, roi de France, restitue à l'abbaye de Saint-Denis, les biens usurpés par Hugues du Puiset.

Texte

l.1 [IN NOMINE SANCTISSIME] ET INDIVIDUȨ TRINITATIS, PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI, AMEN.
l.2 [Constat apud omnes quos] veritatis intellectus illustrat, quia regni gubernacula ad hoc regibus commissa sunt
l.3 [ut primum bene se regant], deinde legalium ac regalium mandatorum contemptores ultore gladio potenti
l.4 [virtute percutiant. Postmodum] autem eorumdem multimoda pietate ortodoxȩ religionis cultores benigniter
l.5 [consolandi sunt, consolati], a seculari exactione penitus liberandi, ut ad orationum instantiam pro pace et stabi-
l.6-[litate imperii christiani devoti re]ddantur, et ab adversariorum tirannide quieti permanentes et securi, domino Deo cum
l.7 [gaudio perpetuo famulentur.
l.8 Ego igitur Ludovicus], Dei misericordia Francorum rex, hujusmodi divinorum testimoniis decretorum aliquantulum eruditus,
l.9 [de morte anime cogitans], immo de beneficiis aecclesiarum nobis ad defendendum commissis, minus quam deceret, metu-
l.10-[ens, dignum et valde] necessarium ducimus, ut ea saltem quȩ divine nobis ipsis thesaurizamus, ne humanȩ le-
l.11-[vitatis incuria oblivioni tr]adantur, litterarum memorie commendemus.
l.12 [Universis itaque sancte matris ecclesie] cultoribus, tam posteris quam et presentibus, certum haberi volumus, quia sanctissimi ac bea-
l.13-[tissimi Dionysii martyris abbas, Adam], cum confratribus ejusdem cenobii monachis lacrimosis singultibus multotiens adiit
l.14 [serenitatis nostre presentiam, cogente maxi]ma necessitate humiliter et frequentissime nec mirum obsecrans, quatinus divi-
l.15-[ne pietatis gratia, immo res]pectu ac debito justiciȩ nobis commissȩ, quasdam pravȩ consuetudinis et tyrannidis inquietu-
l.16-[dines depredationes injustissi]mas, et pro voluntate, redibitiones impositas, quas cujusdam opidi Carnotensi in territorio consti-
l.17-[tuti, nomine Puteoli, possesso]res, terris prefati Dyonisii eidem opido subjacentibus, antecessorie usque ad tempus nostri regi-
l.18-[minis imposuerant, nos potenti de]xtera relaxantes, aecclesiȩ Dei et nostrȩ sibi subtracta reformare satageremus.
l.19 [Cujus sane petitioni benigne et ex] debito condescendentes, previdentes etiam, quia quod tamdiu prenominatum
l.20 [tanquam proprium tenuerat opidum], nisi potenti virtute sibi valeret auferri, multis ex regno nostro vocatis in unum,
l.21 [illud agressi sumus, non tamen] labore nostro, verum solius Dei auxilio, sanctorum quoque, quorum benefitia devastabat,
l.22 [intercessione patenter operante], capto domino cum multis, castellum istud in perpetuum a nobis dirutum est et destructum.
l.23 [Superatis denique domino Deo resisten]tibus, universarum consuetudinum exhibitiones, quas perditionis filii beati Dyonisii terris
l.24 [modis omnibus] imposuerant, Deo et sancto Dyonisio, libere et quiete, in perpetuum condonavimus condonantes
l.25 [nostri nominis karactere] et sigillo signari et corroborari precepimus litterarum memorie commendantes.
l.26 [monogramme]. [chrisme].
l.27 [Actum Aurelianis, in palatio publice,] anno incarnati Verbi MCXI, anno vero consecrationis nostrȩ IIIIo.
l.27 [Presentibus ex palatio nostro, ac veritatis] testimonium perhibentibus, quorum nomina subtitulata sunt et signa.
l.28 [S. Anselli de Garlanda, tunc temporis] dapiferi nostri. S. Hugonis de Calvomonte, tunc temporis constabularii nostri.
l.29 [S. Widonis Silvanetensis, butic]ularii nostri. S. Widonis Vualerannidis camerarii nostri.
l.30 [Stephanus] cancellarius relegendo subscripsit.
l.31 [sceau].

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 201-202, n° 349.

DUFOUR (Jean), Recueil des actes de Louis VI, roi de France : 1108-1137, Paris : De Boccard, 1992-1994, 4 vol. (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 121-123, n° 59.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3078 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3078»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3078/. Date de mise à jour : 29/03/12.