Paris, AN, K 17 n° 1

<< < / > >>

Numéro3045

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date08/943(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche461   mm

Hauteur à droite454   mm

Largeur en haut515   mm

Largeur en bas520   mm

AuteurAmauri et Sénégonde

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Amauri et son épouse Sénégonde donnent à l'abbaye de Saint-Denis une terre située à Mansigny avec une chapelle et d'autres dépendances.

Texte

l.1 Quantum intellectus sensusque humanus potest mente sagaci pensare atque sollerti indagatione perpendere, nihil amplius valet in hujus seculi luce gaudia fugitiva lucrare, quod de rebus suis, locis venerabilibus, ob amorem
l.2 et reverentiam Dei sanctorumque omnium curam impendere. Quatenus fragilitatem naturae quod omnis tenera patiuntur, priusquam subitanea et transposicio aveniat, oportet pro salute animȩ vigilare ut non inveniat unumquemque imparatum,
l.3 et sine aliquo respectu discedat a seculo, quin potius dum propria libertatis jure subsistit ex caducis substantiis, in aeterna tabernacula vitam querat merari aeternam ut inter justorum consortium desiderabilem valeat adipisci locum et retributorem sibi preparet Dominum,
l.4 ut de fructu indeficienti paradyso mereatur fovere, de cujus vivo fonte perfecta fide poscenti nec subtraetur poculum nec minuȩtur alveus. Sed potius quisque hauserit, irrigatur dulcedine atque suavis et flagratur odor balsami paradysi. Ergo
l.5 ego, in Dei nomine, Amalricus et conjux mea Senegundis, considerantes qua gravamur sarcina peccatorum, et reminiscentes bonitatem Dei dicentis: Datȩ elymosynam, et omnia munda fiunt vobis; de tanta igitur miseratione
l.6 et pietate Domini confidentes, idcirco per hanc epistulam donationis, donamus donatumque imperpetuum esse volumus, atque de jure nostro in potestatem et dominacionem ad monasterium Sancti Dionisii martiris, qui est constructum in pago Pari-
l.7-siacinse, transfundimus atque trasscribimus, hoc est alodem nostrum indominicatum, qui est situs in pago Melciacinse, infra quintam ipsius civitatis, in praedium quae nuncupatur Mancinniacus, unacum capella inibi
l.8 sita, scilicet cum domibus, edificiis, curtiferis, ortilis, vineis, pratis, terris, virdegariis, silvis, aquis aquarumve decursibus, scilicet cum Teoderico servo, ucsorique ejus, et infantibus illorum, seu et quantumcumque inibi visi sumus
l.9 abere vel possidere, sicut a nobis moderno tempore possidetur, ad praefatum monasterium, ob amorem Dei et domini nostri Jhesu Christi, necnon et sancte Dei genitricis Mariae, seu et cuncte miliciȩ angelorum, sive aetiam omnium apostolorum, insuper et
l.10 omnium sanctorum, scilicet pro remedium anime genitoris et genitricis nostri, necne et anime Abonis episcopi seu filii nostri Ebboni, yn alimoniis vel substantia monacorum ibidem abitantium Deoque militantium, Christo protegente,
l.11 proficiat, ita ut quicquid de praedictis rebus, pro oportunitate ipsius monasterii, facere decreverint, libero in omnibus potiantur arbitrio. Presentem vero donationem nequaquam a curialium utilitate gesti municipalibus
l.12 alligare curavimus, et omnino decernimus ne aliquando in eam ob hoc casui quicquam valeat repperire, quod si aliquis strumenta de ipsas res de nomine nostro in adversitate praedicti monasterii quolibet ordine conprehensas
l.13 aut anterius vel posterius praenotata, quam nos nec facimus nec facere rogabimus a quocumque, praeter istud quod firmissimum volumus esse, quo tempore fuerit ostensus, nullum sortiatur aeffectum, nisi vacuus et inanis appareat. Hanc
l.14 torem vero criminis vel falsarium nec inultum tunc temporis patiatur judiciaria abire potestas. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, huic voluntati nostrae quibuslibet adinvencionibus, aliquis de heredibus nostris, aut judicum,
l.15 seu cupiditas, vel quelibet persona obvius vel repetitor extiterit, a conventu omnium Cristianorum vel liminibus ecclesiarum extraneus habeatur, et inde traditoris domini nostri Jhesu Christi perfruatur consortio, insuper iram trine
l.16 magestatis incurrat, et divinam ultionem super recipiat, et ante tribunal Christi a consortio sanctorum reus appareat, et juxta penam seculi insuper inferat patribus ipsius monasterii vel fratrum ibidem consistentium, sotiato
l.17 quoque fisco, auri libras X, argenti pondera L, et ne sic quoque, quod repetit, valeat vindicare. Presens donationem quae a nobis, pro timore Dei et amorem pauperum Christi, confecta est, firma et inlibata
l.18 omni tempore debeat permanere, stipulatione subnixa, manus nostras proprias subter firmavimus, et pos nos adfirmare rogavimus.
l.19 Signum [croix] Amalrici. Signum [croix] Senegundis qui hanc donationem fieri vel adfirmare rogaverunt. [colonne1] [signum]. Signum [croix] Kadeloni vicecomitis. Signum [croix] Gauzifridi. Signum [croix] Cuonbaldi. Signum [croix] Teotbaldi. Signum [croix] Joscelmi. [colonne2] Signum [croix] Hecfradi [qui ibi presens fuit]. Signum [croix] Fulconis. Signum [croix] Aimerici. Signum [croix] Leotarii. Signum [croix] Joscelmi. [colonne3] Signum [croix] Lanberti [actoris]. Signum [croix] Rorgoni. Signum [croix] Rainaldi. Signum [croix] Begoni. Signum [croix] Adalgot. [colonne4] Signum [croix] Girorgii. Signum [croix] Guillelmi.
l.20 Data mense agusti, anno VIIII regnante Lodovici regis [Josfridus indignus sacerdos scripsit].

Bibliographie

DOUBLET (Dom J.), Histoire de l'abbaye de Sainct-Denys en France, Paris, 1625, t. 2, p. 738-739.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p.145-146, n° 232.

CARPENTIER (Elisabeth), CHAUVIN (Yves), FAVREAU (Robert), PON (Georges), Chartes poitevines, 925-950, Poitiers, 1999, p. 125-127, n° 76.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3045 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3045»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3045/. Date de mise à jour : 29/03/12.