Paris, AN, K 16 n° 8

<< < / > >>

Numéro3044

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date28/05/917(fiabilité :édition)

LieuAttigny(lat :Attiniaco palatio)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche470   mm

Hauteur à droite464   mm

Largeur en haut483   mm

Largeur en bas494   mm

AuteurCharles III le Simple, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Charles III le Simple, roi des Francs, restitue à l'abbaye de Saint-Denis, la villa de Lagny dans le comté de Meaux.

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS, KAROLUS, DIVINA PROPITIANTE CLEMENTIA REX FRANCORUM. SI PRO OMNIBUS QUAE INJUSTE ABLATA SUNT, UT JUSTE RESTITUANTUR, PROCLAMAN-
l.2-tibus ad nostram celsitudinem subsidium prebemus, procul dubio divinitatis clementiam nobis fore misericordiorem non dubitamus. Noverit igitur omnium
l.3 sanctȩ Dei ecclesiȩ nostrorumque fidelium, tam praesentium quam et futurorum sollertia, quod abbas coenobii Christi martyris Dionysii atque demarcus carissimus ac fidelissimus noster ROTBERTUS,
l.4 unacum prioribus ac senioribus loci monachis, ad nostram accedens mansuetudinem, deprecatus est quod villam vocabulo Latiniacum, sitam in comitatu Meldensi, super fluvium Maternam, quam rex
l.5 Dagobertus sancto Dionysio olim per preceptum dederat et injuste ei abstracta fuerat et longo tempore ab aliis possessa illi redderemus. Cujus petitionibus atque justis reclamationibus
l.6 ac deprecationibus faventes, per judicium episcoporum ac comitum, necnon et aliorum optimatum nostrorum ac Deum timentium et recte reclamantium, reddidimus sancto Dionysio praefatam villam cum omnibus juste et legaliter ad se
l.7 pertinentibus, ea ratione ut ab hodierna die praedictus abba Rotbertus, consanguineus noster, de praedicta terra quicquid exinde venire poterit teneat, ita duntaxat ut in die nativitatis nostrȩ, quȩ est missa
l.8 sancti Lantberti, memoria nostra in monachorum refectione fiat et in die unctionis nostrȩ in regnum, quȩ est octavis sanctȩ Agnetis virginis, similiter memoria nostra fiat et memoria obitus uxoris meȩ Frederunȩ et post
l.9 nostrum discessum per annos singulos anniversaria deprecatio ad Deum pro nobis absque oblivione celebretur cum praedictorum monachorum refectione. Si vero supra indito abbati Rotberto placuerit [villam ac praefata] res
l.10 in sua dominatione possideat, juxta quod ei placuerit exinde faciat ac fratribus quod ei visum fuerit et placuerit in vita sua tribuat ac fratribus ejusdem loci post discessum suum cum omni integritate supradictas res restituat,
l.11 ita tamen ut quamdiu advixerimus pro stabilitate salutis nostrȩ et consanguinei nostri Rotberti abbatis septem specialium salmorum melodiam cotidie decantent et nulli abbati seu explisitis personis
l.12 a jamdicti loci monachis abstrahere liceat vel praesumat, nec a regibus, neque a judiciaria potestate, sed sub ea tuitione atque emunitate securae permaneant praedictȩ res, sicut in eorum aliis continetur praeceptis.
l.13 Ut [autem] ista restitutio per succedentia tempora firmiorem obtineat inviolandȩ roborationis vigorem, hoc praeceptum fieri et anuli nostri jussimus impressione insigniri.
l.14 SIGNUM KAROLI [monogramme] REGIS GLORIOSISSIMI.
l.15 GOZLINUS NOTARIUS AD VICEM HERIVEI ARCHIEPISCOPI SUMMIQUE CANCELLARII RECOGNOVIT ET [ruche] [sceau].
l.16 Datum V kalendas junii, indictione V, anno XXV regnante Karolo rege gloriosissimo, redintegrante XX, largiore vero hereditate indepta VI. Actum Attiniaco palatio. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 9, p. 531, n° 65.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p.142-143, n° 228.

LAUER (Philippe), Recueil des actes de Charles III le Simple, roi de France, 2 vol., Paris, 1940-1949, p. 200-202, n° 89.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 6, pl. 20 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3044 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3044»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3044/. Date de mise à jour : 29/03/12.