Metz, AD Moselle, H 6

<< < / > >>

Numéro303

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date942(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche310   mm

Largeur en bas500   mm

AuteurAdalbéron Ier, évêque  de  METZ

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-ARNOUL  de  METZ

Regeste

Adalbéron Ier, évêque de Metz, restitue à l'abbaye Saint-Arnoul de Metz des biens situés dans le Chaumontois.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUAE TRINITATIS. ADELBERO, HUMILIS SANCTAE METTENSIS ECCLESIAE PRESUL. SI CIRCA NOBIS COMMISSA LOCA INSTANTER SOLLICITI DE STATU AC MELIORATIONE EORUM PROCURARE NON DESISTIMUS,
l.2 maximum procul dubio nobis a summo patre familias cujus dispensatores esse debemus substantiae fructum confidimus proventurum. Quapropter cognoverit omnium sanctae Dei ecclesiae nostrorumque fidelium sagacitas, quia
l.3 tempore presulatus nostri fratres ex monasterio Sancti confessoris Christi Arnulfi nostram congredientes prȩsentiam, intimaverunt de quadam ad se pertinente terra, sita in loco vel comitatu Calvomontinse, quae primo dono ipsi
l.4 beatissimo confessori tradita fuerat, dum sacratissimum corpus ejus ab eisdem partibus deportatum ob frequentium miraculorum in via a cunctis venerabiliter exciperetur atque honoraretur sed ab antecessoribus
l.5 postmodum nostris in beneficium data ab eodem loco penitus subtracta videbatur; de qua etiam scriptum quo tota ejus ratio continebatur, apud se ex multo tempore servatum, nostris obtutibus exhibuerunt
l.6 cujus rei tenorem nobiscum sollicitius pertractantes, divina cordi nostro inspirante clementia cum totius alacritatis et devotionis affectu, communi etiam fidelium nostrorum consultu atque consensu
l.7 eidem sanctissimo pontifici nostroque patrono beato Arnulfo incunctanter, decrevimus restituenda; atque in ipsa eadem festivitate translationis ejus in qua ei donata fuerat, venerabile ipsius
l.8 adeuntes sepulchrum sub omni integritate reddidimus; ea videlicet ratione, ut monachi ibidem Domino et sancto Arnulfo in regulari conversatione famulantes, exinde subsidium, tam
l.9 ad suos quam ad quorumcumque supervenientium habeant usus, et sub jure ac potestate eorum cunctis deinceps temporibus consistat; quatinus ipsum beatissimum pontificem nobis habere
l.10 possimus adjutorem, et ipsi fratres instantius pro nobis, clero ac plebe nostra Dominum studeant implorare. Quo facto a nobis pro amore Dei et sancti Arnulfi pia intentione celebrato, precamur atque convenimus omnes sanctae huic
l.11 sedi superventuros vel ceteras quascumque personas, ut nulla umquam ratione illud pervertere aut a loco sancto aliquatenus aut per beneficium vel precariam seu concamium vel ullo alio modo eis liceat alienare, sed tamquam
l.12 a se essent statuta, firma et inviolata omni tempore sinant universa [consistere], sicut ea quae ipsi statuerint a succedentibus cupient observari, quo videlicet nobiscum a Domino, meritis beatissimi Arnulfi copiosissimae retribu-
l.13-tionis valeant fructum percipere.

Notes

1

Bibliographie

Histoire de Metz, par les religieux bénédictins de la Congrégation de Saint-Vanne, 6 vol., Metz, 1775, t. 3, Pr, p. 63.

STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 129, n° 42.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°303 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°303»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte303/. Date de mise à jour : 29/03/12.