Paris, AN, K 14 n° 4

<< < / > >>

Numéro3029

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date29/08/867(fiabilité :édition)

LieuRouy(lat :in Rufiaco villa)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche392   mm

Hauteur à droite398   mm

Largeur en bas550   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, confirme l'immunité accordée à l'abbaye de Saint-Denis par Louis le Pieux.

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI LIBERALITATIS NOSTRAE MUNERE LOCIS DEO DICATIS QUIDDAM CONFERIMUS BENEFICII ET NECESSITATES ECCLESIASTICAS AD PETITIONES SERVORUM DEI NOSTRO RELEVAMUS
l.2 juvamine atque regali tuemur munimine, id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transiendam et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Ideoque comperiat omnium fidelium sanctae Dei ecclesiae, tam praesentium quam et futurorum, sagacitas seu industria quia obtulit optutibus nostris Hludovuicus, abba ex monasterio Sancti Dyonysii, quod est situm in
l.3 territorio Parisiaco, ubi ipse sanctus Dyonisius et comites ejus corpore requiescunt, immunitatem domni et genitoris nostri bonae memoriae Hludovuici piissimi augusti, in qua erat insertum quod non solum idem genitor noster, verum etiam et praedecessores ejus videlicet reges Francorum sub suo nomine et defensione cum monasteriis virorum et puellarum eidem monasterio Sancti Dyonisii subjectis et rebus et hominibus ad se perti-
l.4-nentibus vel aspicientibus consistere fecerant et eorum immunitatum auctoritatibus actenus ab inquietudine judiciariae potestatis eundem munitum atque defensum fuisset monasterium, sed pro rei firmitate postulavit nobis praedictus Hludovuicus abba ut paternum seu praedecessorum nostrorum regum morem sequentes hujuscemodi nostrae immunitatis praeceptum ob amorem Dei et re-
l.5-verentiam ipsius sancti loci circa ipsum monasterium fieri censeremus. Cujus petitioni libenter assensum praebuimus et hoc nostrae auctoritatis praeceptum erga ipsum monasterium immunitatis atque tuitionis gratia pro reverentia sancti Dyonisii patronis nostri et animae nostrae remedio fieri decrevimus, per quod praecipimus atque jubemus ut nullus [judex publicu]s vel quilibet
l.6 ex judiciaria potestate in cellulas aut in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones quas moderno tempore in quibuslibet provinciis, territoriis vel pagis infra dicionem regni nostri, sive inter Ligerim et Sequanam sive in regno Aquitaniorum, memoratum tenet vel possidet monasterium, vel ea quae deinceps a catholicis viris eidem conlatae fuerint monasterio, ad causas
l.7 audiendas, vel freda aut tributa exigenda, vel mansiones aut paratas faciendas, aut fidejussores tollendos aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam servos super terram ipsius commanentes distringendos, nec ullas reddibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris aut futuris temporibus infra immunitatem sancti Dyonisii ingredi audeat,
l.8 nec ea quae supramemorata sunt paenitus exactare nullo modo praesumat, sed liceat praedicto abbati suisque successoribus res praedicti monasterii Sancti Dyonisii sive in jamdictis regnis vel aliarum regionum cum cellulis sibi subjectis et rebus vel hominibus ad se aspicientibus vel pertinentibus sub tuitione atque immunitat[e] nostr[a], remota totius judiciariae
l.9 potestatis inquietudine, quieto ordine possidere et nostro fideliter parere imperio atque pro incolumitate nostra, conjugis ac prolis seu etiam totius regni a Deo nobis conlati et ejus clementissima miseratione per inmensum conservandi unacum congregationibus ad regendum sibi commissis Domini clementiam valeant jugiter exorare. Et quicquid de praefati rebus monasterii
l.10 jus fisci exigere poterit in integrum in usus congregationis ibidem Deo famulantis et luminaria ipsius monasterii concinnanda vel in alimoniam pauperum proficiat in augmentum. Quisquis vero hoc constitum ab antecessoribus nostris, videlicet regibus Francorum, infregerit vel alios ad hoc conduxerit, unusquisque secundum hanc legem
l.11 pro semetipso auri libras triginta, argenti pondera quinquaginta multatus componat. Haec itaque auctoritas ut pleniorem in Dei nomine obtineat vigorem et a fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris diligentius conservetur, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione signari jussimus.
l.12 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.13 [chrisme] HILDEBOLDUS NOTARIUS AD VICEM GOSLINI RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.14 Data IIII kalendas septembris, indictione XV, anno XXVIII regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum in Rufiaco villa. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 602, n° 201.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p.128, n° 198.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 161-165, n° 301.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 33 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3029 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3029»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3029/. Date de mise à jour : 29/03/12.