Paris, AN, K 13 n° 10/5 et L 220 n° 3v°

<< < / > >>

Numéro3023

Fiabilité de l'actedouteux

Genrebulle

Date28/04/863(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

Diocèse?

RégionIle-de-France

Supportpapyrus

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

AuteurPape Nicolas Ier

BénéficiaireCharles II le Chauve, roi des FRANCS

Regeste

Nicolas Ier, pape, confirme à Charles le Chauve, roi des Francs, les privilèges de l'abbaye de Saint-Denis.

Texte

l.1 NICOLAUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, EXCELLENTISSIMO KAROLO, REGI FRAN[CIȨ SUPERNȨ MISERATIO]-
l.2-nis respectu ad hoc regiminis curam suscepimus, ut pie precantium votis faveamus, et ad stabiliendam sanctorum locorum firmitatem, [in quibus laus divina die noctuque, per universam Dei ecclesiam]
l.3 per orbem diffusam, Deo persolvitur, aurem accommodemus. Pro hoc enim praemium piissimum apud misericordem Dominum recipere credimus, si venerabilia loca, oportune ordin[ata et ad meliorem statum perducta, nostris fuerint privilegiis roborata. Igitur quia]
l.4 litteris tuae celsitudinis, fili carissime, nobis innotuisti de monasterio Sancti Christi martyris Dionisii, speciali, ut scripsisti, patroni tui, quondam a Hludovico, [filio Dagoberti, regis Franciȩ, de potestatȩ sedis Parisiacȩ episcopi, cum consilio pon]-
l.5-tificum ejusdem patriȩ, quod fuerit ereptum et abhinc sub regimine regum, vel clarissimorum abbatum semper dispositum, [a] nobis postulasti ut privilegium episcoporum de eodem monasterio [factum, nostro privilegio, immo magis apostolorum principis roboraremus auc]-
l.6-toritate quod licentissime, secundum tuam benivolentiam, petitionem fulcimus. Auctoritate siquidem beati Petri apostolorum principis, qui potestatem ligandi atque solvendi [a Domino accepit, cujusque nos vicarii existimus,]
l.7 stabilimus ut ipse locus, regum praeceptis et privilegiis apostolicis fultus, per omnia tempora, sine repetitione cujuscunque episcopi Parisiacȩ sedis, aut alicujus judiciariȩ potesta[tis, vel cujuscunque praepotentis hominis, sed semper, sicut preoptat et ex]-
l.8-petit benivolentia, ratus futuro tempore permaneat, quatinus abbas et fratres ejusdem loci venerabiles, pro statu regni vestri et ablutione scelerum vestrorum et filiorum ves[trorum Deo grates et vota solvere delectet. Si quis au]-
l.9-tem, [magna] parvaque persona, temerario ausu, causa cupiditatis vel potestatis, hoc nostrum decretum violare praesumpserit, si non resipuerit, sciat se anatematis [vinculo esse innodatum et a regno Dei penitus alienum, et cum Juda tradi-
l.10-tore, vel cum omn]ibus impiis, aeterni incendii penis dampnatum, causa vero infractionis nostri privilegii ad posteros nostros perveniat. Observator autem hujus firmitatis grac[iam et misericordiam vitamque aeternam a misericordissimo domino Deo consequi]
l.11 mereatur. Scriptum per manus Sophronii, notarii ac scriniarii sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ, in mense aprili, indictione XIma. [Benevalete. Benevalete].
l.12 Data IIIIo kalendas maias, per manum Tiberii, primicerii sanctȩ sedis apostolicȩ, imperante Domino piissimo perpetuo [augusto] Hludovico a Deo coronato, [magno, pacifico imperatore, anno XIIII regni ejus].

Notes

1

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 2719.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 125, n° 190.

GROSSE (Rolf), Papsturkunden in Frankreich. Neue Folge, Bd 9 : Diözese Paris II, Abtei Saint-Denis, Vandenhoeck ȩ Ruprecht, 1998, p. 100-102, n° 13.

ATSMA (Hartmut), VEZIN (Jean), Les faux sur papyrus de l'abbaye de Saint-Denis, in KERHERVE (Jean), RIGAUDIERE (Albert) (éd.), Finances, pouvoirs et mémoire. Mélanges offerts à Jean Favier, Paris, 1999, p. 674-699.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3023 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3023»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3023/. Date de mise à jour : 29/03/12.