Paris, AN, K 13 n° 3
Numéro3017
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date20/04/862(fiabilité :édition)
LieuAttigny(lat :Attiniaco palatio)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche480 mm
Largeur en haut559 mm
Largeur en bas571 mm
AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 ad aeternam beatitudinem facilius obtinendam et ad praesentem vitam felicius transigendam omnino confidimus. Noverit igitur omnium fidelium sanctae Dei ecclesiae nostrorumque praesentium scilicet ac futurorum
l.3 industria quia, pro absolutione propriorum peccaminum parentumque nostrorum, complacuit serenitati nostrae quasdam villas, id est Sanctam Maxentiam in comitatu Belloacensi super fluvium Isarae sitam, villam
l.4 etiam cognomento Bonam Mansionem in comitatu Noviomensi super fluvium Axinae sitam, seu et villam Cortillionis in comitatu Silvanectensi sitam, cum earum integritatibus beatissimi martyris Dionisii
l.5 sociorumque ejus matriculae vel thesauro jure firmissimo perpetualiter habendas tradere atque delegare. Unde etiam hoc altitudinis nostrae praeceptum fieri ipsique sancto loco dari jussimus, per quod memo-
l.6-ratas villas cum terris arabilibus, cultis et incultis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, farinariis, mancipiis utriusque sexus desuper comanentibus vel ad easdem villas legaliter pertinentibus omniumque rerum
l.7 summa integritate eidem matriculae vel thesauro pleniter perpetuo habendas tradimus tradentesque delegamus, eo videlicet pacto ut de eisdem villis in praescripto coenobio, in elemosinam genitoris nostri serenissimi augusti ac genetricis
l.8 piissimae augustae, nostram etiam ac regni nostri dignae consortis atque nobilissimae utriusque prolis, viginti pauperibus cottidie alimonia refectionis ab ejusdem thesauri vel matriculae custodibus perpetualiter ministretur, omnisque inibi Deo
l.9 servientium turma pro nostris nostrorumque parentum reatibus Dei misericordiam per futura tempora jugiter imploret ipsaeque villae utilitati ac necessitati praedicti loci aeternaliter deserviant. Ut autem haec nostrae largitionis munificentia perpetuam in Dei nomine
l.10 obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione sigillari jussimus.
l.11 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS. [chrisme] [Amen] HILDEBOLDUS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVIT ET [ruche_notes_tironiennes] [Geilenus ambasiavit. Indignus subdiaconus Hildeboldus subscripsi] [sceau].
l.12 Data XII kalendas maii, indictione VIIIa, anno XXII regnante Karolo rege. Actum Attiniaco palatio. In Dei nomine, feliciter. AMHN.
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 561, n° 157.
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p.110, n° 173.
TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 29-31, n° 238.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 23 (fac-similé).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°3017 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3017»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3017/. Date de mise à jour : 29/03/12.