Paris, AN, K 13 n° 4

<< < / > >>

Numéro3010

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date06/03/861(fiabilité :édition)

LieuVer(lat :Verno palatio)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche440   mm

Hauteur à droite445   mm

Largeur en bas520   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, confirme un échange de biens situés dans le Brabant et le Beauvaisis, conclu entre Louis, abbé de Saint-Denis, et Vuitramnus.

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI ENIM EA QUAE FIDELES REGNI NOSTRI PRO EORUM OPORTUNITATIBUS INTER SE COMMUTAVERINT
l.2 nostris confirmamus edictis, regiam exercemus consuetudinem et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Itaque notum esse volumus sanctae Dei ecclesiae fidelibus et nostris, presentibus et futuris, quia venerabilis vir Hludovuicus nobis carissimus
l.3 monasterii Sancti Dionisii abba necnon et consanguineus noster ac protonotarius altitudinis nostre, ad nostram accedens sublimitatem innotuit qualiter secum quidam homo, nomine Vuitramnus, quasdam res commutasset vel concambiasset hoc modo.
l.4 Dedit itaque venerabilis abba partibus Vuitramni quasdam res sitas in pago Bragbantinse, in loco qui apellatur Cambaronna, super fluvium Arbra cum casticiis superpositis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus
l.5 et inmobilibus, molendinum unum cum camba superposita ac de silva ad porcos tricentos in saginandum et quicquid pars sancti Dionisii in jamdicto loco habere et dominare videtur, exceptis mancipiis ad partem sancti Dionisyi retentis. Et econtra dedit
l.6 Vuitramnus partibus sancti Dionisyi seu Hludovuici abbatis res quasdam suae proprietatis sitas in pago Belloacinse, in loco qui dicitur Bladoldi villa[re], quae ei ex legitima hereditate advenerant ex parte Ebroini et contra heredes suos in partem
l.7 accepit, quicquid ibidem habere vel aspicere ad presens videtur, tam de ecclesia partem suam quam et de molendino qui est super fluvium Aronna, cum terris, vineis, silvis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus et quic-
l.8-quid presens in jamdicto loco possidere cernitur, cum casticiis superpositis, exceptis mancipiis in suam partem retentis. Unde et duas commutationes inter se aequo tenore conscriptas et legaliter roboratas suppliciter petierunt
l.9 ut eas per nostrae auctoritatis praeceptum plenius confirmare dignaremur. Quorum petitionibus libenter assensum prebentes, hoc [al]titudinis nostrae scriptum fieri jussimus, per quod precipimus adque firmamus ut quicquid
l.10 pars juste et legaliter alteri contulit parti, sicut in memoratis commutationibus continetur, jure firmissimo teneat adque possideat et faciat exinde quicquid elegerit. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas perpetuam
l.11 in Christi nomine obtineat firmitatem, de anulo nostro subter eam jussimus sigillari.
l.12 [chrisme] [notes_tironiennes] GAUZLENUS REGIAE DIGNITATIS CANCELLARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVIT ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.13 Data pridie nonas martii, indictione VIIII, anno XXI regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Verno palatio. In Dei nomine, feliciter. AMHN.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 565, n° 162.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 112, n° 177.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 1-3, n° 225.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 16 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3010 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3010»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3010/. Date de mise à jour : 29/03/12.