Paris, AN, K 13 n° 1

<< < / > >>

Numéro3007

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date23/08/860(fiabilité :édition)

LieuQuierzy(lat :Carisiaco palatio)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche419   mm

Hauteur à droite452   mm

Largeur en haut359   mm

Largeur en bas298   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, confirme un échange de biens situés dans le pays de Chambly, conclu entre Louis, abbé de Saint-Denis, et Hildegarde.

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI EA QUAE FIDELIS REGNI NOSTRI PRO SUORUM OPORTUNITATIBUS INTER SE COMM[UTAVERINT NOSTRIS CONFIRMAMUS EDICTIS, REGIAM CONSUETUDINEM]
l.2 exercemus et ob id in posmodum jure firmissimo volumus esse mansurum. Igitur noverit omnium sanctae Dei ecclesiae fidelium et nostrorum, tam praesentium quam et futurorum, soll[ertia quia veniens vir venerabilis Hludovuicus ...]
l.3 qui praeesse videtur monasterio eximii martyris beati Dionisii Parisiocensis pagi, necnon etiam quaedam illustris femina, nomine Hildegardis, innotuerunt serenitati nostrae qual[iter pro suorum oportunitatibus res suas inter se commutare deberent],
l.4 quod et fecerunt. Dedit itaque praefata Hildegardis Hludovuico abbati ad partem et auctionem rerum sancti Dionisii in pago Camliacense, in loco nuncupante Broaria, mansum [unum .....]
l.5 bunuarium unum, et in Corginvillare bunuarium unum, et iterum in Broaria bunuarium unum et arpennum unum, et in quinto loco arpennum unum, in sexto loco arpennum unum, in septimo loco bunuarium unum et arpennum [unum .....]
l.6 tertiam partem arpenni et quadros X. Econtra in reconpensatione arum rerum dedit memoratus Hludovuicus abbas ex rebus sancti Dionisii praefate Hildegardi ad jus [proprium habendum .....]
l.7 Albamis de terra arabili bunuaria quinque et dimidium et duodecimam partem arpenni, et in loco qui vocatur Curcellas inter situm et vineam arpennum unum et dimidium et quadr[os ...].
l.8 Unde duas commutationes pari tenore conscriptas inter jamdictas personas manibusque bonorum hominum roboratas nobis ostenderunt ad relegendum, sed pro integra firmitate [et inviolabili commutatione petierunt utrique celsitudinem]
l.9 nostram ut easdem commutationes denuo nostrae auctoritatis praecepto confirmare dignaremur. Quorum praeces clementer audientes, hoc altitudinis nostrae praecept[um ... fieri jussimus],
l.10 per quod praecipimus atque firmamus ut quicquid pars juste ac rationabiliter [alteri contulit] parti, sicut in jamdictis commutationibus plenius continetur, jure firmissimo [teneat atque possideat].
l.11 Et ut haec nostrae auctoritatis roboratio firmior habeatur ac per futura tempora diligentius conservetur, anuli nostri impressione jussimus sigillari.
l.12 [chrisme] GOUZLENUS REGIAE DIGNITATIS CANCELLARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVIT ET [...].
l.13 Data X kalendas septembris, indictione VIII, anno XXI [regnante] Karolo gloriosissimo rege. Actum Carisiaco palatio. In Dei n[omine, feliciter. Amen].

Notes

ligne 2 : "posmodum" (sic)

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 111, n° 175.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 547-549, n° 219.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 11 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3007 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3007»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3007/. Date de mise à jour : 29/03/12.