Paris, AN, K 12 n° 4/1

<< < / > >>

Numéro3002

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date31/10/854(fiabilité :édition)

LieuBézu(lat :Basiu palatio regio)

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche535   mm

Hauteur à droite495   mm

Largeur en haut570   mm

Largeur en bas583   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireWanilo

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, donne à son fidèle Wanilo, un domaine situé dans le pays d'Etampes, avec plusieurs manses et leurs dépendances.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. REGALIS CELSITUDINIS MORIS EST FIDELES SUOS DONIS MULTIPLICIBUS ET HONORIBUS INGENTIBUS HONORARE ATQUE SUBLIMARE.
l.2 Proinde ergo nos, morem parentum regum videlicet praedecessorum nostrorum sequentes, conplacuit clementiae nostrae quendam fidelem regni nostri, nomine Vuenilonem, de busdam rebus nostrae proprietatis
l.3 honorare. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet atque futuris, quia concedimus ad proprium jamfato fideli nostro Vueniloni quasdam
l.4 res nostrae propriaetatis, quae sunt site in pago Stampinse, in loco qui dicitur Alba Terra, mansum dominicatum cum alium mansum unum et dimidium et ospicia quinque et in Bauterivillare mansos tredecim. Unde etiam prae-
l.5-cellentiae nostrae praeceptum hoc fieri jussimus, per quod memoratos mansos cum omnium rerum summa integritate, id est cum domibus ceterisque edificiis, terris cultis et incultis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve
l.6 decursibus, molendinis, exitibus et regressibus, et omnibus suis adjacentiis, cum mancipiis quoque utriusque sexus desuper cummanentibus et ad eosdem mansos jure pertinentibus, sicut supradictum est, memorato fidili
l.7 nostro Vueniloni integerrime ad proprium concedimus et de nostro jure in jus ac potestatem illius sollemni donatione transferimus, eo videlicet modo ut quicquid exinde ab hodierna die et tempore pro sua utilitate et
l.8 commoditate facere decreverit jure proprietario, libero in omnibus potiatur arbitrio faciendi. Et ut haec nostrae largitionis atque concessionis auctoritas inviolabilis perseveret, manu nostra subter firmavimus
l.9 et anuli nostri inpraessione adsignari jussimus.
l.10 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.11 [chrisme] [notes_tironiennes] BARTHOLOMEUS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVIT ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.12 Data pridie kalendas novembris, anno XV regnante Karolo glorioso rege, indictione II. Actum Basiu palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 537, n° 128.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 105, n° 166.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 443-444, n° 168.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 2 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3002 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3002»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3002/. Date de mise à jour : 29/03/12.