Paris, AN, K 10 n° 6/1
Numéro2992
Fiabilité de l'actedouteux
Genrediplôme
Date21/10/845(fiabilité :texte)
LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquisgrani palatio regio)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche400 mm
Hauteur à droite423 mm
Largeur en haut609 mm
Largeur en bas639 mm
AuteurEmpereur Lothaire Ier
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS
Regeste
Texte
l.2 Quapropter omnium fidelium sanctae Dei aeclesiae ac nostrorum procerum presentium scilicet et futurorum magnitudo comperiat, quia vir venerabilis et propinqus noster Hludovuicus abba nobis admodum dilectus et monasterii pretiosissimorum Christi martirum Dionisii sociorumque ejus custos, cum caterva monachorum inibi Deo militantium
l.3 expetiit serenitatem nostram pro abbatia Sancti Michaelis, quȩ in pago Virdunensi consistit et olim ad prefatum locum delegata esse dinoscitur, set ob dissensionem, quae inter domnum et genitorem nostrum Hludovuicum et nos nuper versata est, a potestate predicti sancti loci fuerat remota, nostra munificentia ibi restitueretur.
l.4 Quorum precibus jungentes se Hilduinus, venerabilis vocatus archiepiscopus sacrique palatii nostri notarius summus, Matfridus etiam fidelis ministerialis noster et inluster comes, qui eandem abbatiam nostro retinebat jure beneficiaro, deprecati sunt impleri petitionem predictorum ob memoriam nostri et reverentiam piissimi loci.
l.5 Quorum nos precibus propter amorem Dei et reverentiam sanctorum martyrum Dionisii, Rustici et Eleutherii libentissime aurem accommodantes hos sublimitatis nostrae apices fieri decrevimus, per quos memorate aeclesiae prenominatam abbatiam Sancti Michaelis cum omnibus ad se juste et legaliter pertinentibus,
l.6 terris videlicet cultis et incultis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus necnon et mancipiis utriusque sexus ibidem pertinentibus vel aspicientibus, quemadmodum temporibus avi et genitoris nostri eadem retinuit potestas, concedimus et restituendo sancimus, ita ut deinceps
l.7 per hanc nostram auctoritatem pars sepedicte aeclesiae absque cujuspiam potestatis contradictione vel aliqua diminutione eandem Sancti Michaelis abbatiam cum omni integritate obtineat atque possideat, quatenus hoc munere stabilito devotius ac diligentius pro nostra, conjugis quoque
l.8 ac prolis incolomitate et rengni stabilitate congregatio inibi degens assidue Domini misericordiam valeat exorare. Et ut haec nostrae auctoritatis preceptio et confirmatio in Dei nomine ratam et inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus anulique impressione assignari jussimus.
l.9 SIGNUM [monogramme] LOTHARII SERENISSIMI AUGUSTI. [chrisme] ERCAMBOLDUS POTARIUS AD VICEM AGILMARI RECOGNOVI [ruche] [sceau].
l.10 Data XII kalendas n[ovimbris, anno Chri]sto propitio imperii domni Lotharii piissimi augusti in Italia XXIII et in Francia VI. Actum Aquisgrani palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 375, n° 15.
TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 107, n° 169.
LEVILLAIN (L.), Les diplômes originaux et le faux diplôme de Lothaire Ier pour l'abbaye de Saint-Denis, in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes, 95 (1934), p. 225-258, p. 251-252, n° 2.
SCHIEFFER (Th.), Die Urkunden Lothars I. und Lothars II., Berlin-Zurich, 1966 (MGH Diplomata Karolinorum, 3), p. 317-319, n° 142.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2992 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2992»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2992/. Date de mise à jour : 29/03/12.