Paris, AN, K 8 n° 12/2

<< < / > >>

Numéro2977

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date825(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche332   mm

Hauteur à droite351   mm

Largeur en haut551   mm

Largeur en bas549   mm

AuteurEmpereur Louis le Pieux

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Louis le Pieux, empereur, confirme un échange de serfs conclu entre Hilduin, abbé de Saint-Denis, et un personnage nommé Erloinus.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HLUDOVUICUS, DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. SI ENIM EA QUAE FIDELES IMPERII NOSTRI PRO EORUM OPORTUNITATIBUS INTER SE COMMUTAVERINT NOSTRIS CONFIRMAMUS EDICTIS,
l.2 imperialem exercemus consuetudinem et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum sollertia, quia vir venerabilis Hilduinus, abba ex monasterio Sancti Dyonisii martyris Christi Parisiacae, sacrique palatii nostri summus capellanus,
l.3 necnon et quidam homo, nomine Erloinus, ad nostram accedentes clementiam, innotuerunt celsitudini nostrae eo quod pro ambarum partium oportunitate aliqua mancipia inter se commutassent. Dedit igitur praedictus Hilduinus abba, ex ratione praefati monasterii sui Sancti Dyonisii Parisiacae, memorato Erloino, mancipia duo
l.4 ad suum proprium ad habendum his nominibus Lantfredum et Theotgildem. Et econtra in conpensatione hujus rei dedit idem Erloinus ex suo proprio praefato Hilduino abbati ad partem jamdicti monasterii sui mancipia sex, his nominibus: Flarebertum, et Blitharium et Ingilfredum, Gerois, et Balthildem, et Vuillebertum.
l.5 Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas, manibusque bonorum hominum roboratas, se prae manibus habere professi sunt, sed pro integra firmitate petierunt celsitudini nostrae, ut ipsas commutationes denuo per nostrum mansuetudinis praeceptum plenius confirmare deberemus. Quorum petitionibus denegare noluimus
l.6 sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste petentium ita nos illis concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut quicquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat vel quicquid exinde facere
l.7 voluerit, libero in omnibus perfruatur arbitrio faciendi. Haec vero auctoritas ut per futura tempora pleniorem obtineat firmitatem, de anulo nostro subter jussimus sigillari.
l.8 [chrisme] HIRMINMARIS NOTARIUS AD VICEM FRIDUGISI RECOGNOVI ET [ruche].

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 92, n° 133.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/1, pl. 22 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2977 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2977»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2977/. Date de mise à jour : 29/03/12.