Paris, AN, K 9 n° 9

<< < / > >>

Numéro2976

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date825(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche333   mm

Largeur en haut548   mm

Largeur en bas568   mm

AuteurEmpereur Louis le Pieux

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Louis le Pieux, empereur, confirme un échange de terres situées dans le Parisis, conclu entre Hilduin, abbé de Saint-Denis, et un personnage nommé Vualfredus.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HLUDOVUICUS, DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. SI ENIM EA QUAE FIDELES IMPERII NOSTRI PRO EORUM OPORTUNITATIBUS INTER SE COMMUTAVERINT NOSTRIS CONFIRMAMUS EDICTIS, IMPERIALEM EXERCEMUS CONSUETUDINEM,
l.2 et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum sollertia, quia vir venerabilis Hilduinus, abba ex monasterio Sancti Dyonisii martyris Christi Parisiacense sacrique palatii nostri summus capellanus, [necnon] et quidam homo, nomine Vualefredus,
l.3 ad nostram accedentes clementiam, innotuerunt celsitudini nostrae eo quod pro ambarum partium oportunitate aliquas res inter se commutassent. Dedit igitur praedictus Hilduinus abba, ex ratione praefati monasterii sui Sancti Dyonisii Parisiacensis, memorato Vualefredo [...80...] terram arabilem
l.4 simul tenentem bunuarios tres et aripennum unum et tres partes de aripenno. Et econtra in conpensatione hujus rei dedit idem Vualefredus ex suo proprio praefato Hilduino abbati ad partem jamdicti monasterii sui in pago Parisiaco, in villa quae vocatur [...80...]
l.5 aripennum unum necnon et in villa quae dicitur Fontanedo campum unum habentem bunarios II et aripennos duos et duas partes de aripenno. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum roboratas se prae manibus [habere professi sunt, sed pro integra firmitate petierunt celsitudini nostrae ut ipsas commuta]tiones
l.6 denuo per nostrum mansuetudinis praeceptum plenius confirmare deberemus. Cujus petitioni denegare noluimus sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste petentium ita nos illis concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut inspectas easdem commutationes sicut per eas plenius declaratur quicquid pars juste
l.7 et rationabiliter alteri contulit parti deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo teneat atque possideat vel quicquid exinde f[acere] voluerit, libero in omnibus perfruatur arbitrio faciendi. Haec [vero au]ctoritas ut per futura tempora pleniorem obtineat firmitatem, de anulo nostro subter jussimus sigillari [notes_tironiennes].
l.8 [chrisme] DURANDUS DIACONUS AD VICEM FRIDUGISI RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 91, n° 131.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/1, pl. 20 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2976 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2976»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2976/. Date de mise à jour : 29/03/12.