Paris, AN, K 8 n° 12/1

<< < / > >>

Numéro2973

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date821(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche365   mm

Hauteur à droite332   mm

Largeur en haut606   mm

Largeur en bas567   mm

AuteurEmpereur Louis le Pieux

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Louis le Pieux, empereur, confirme un échange de terres situées dans le Saulnois et le Scarponnais, conclu entre Hilduin, abbé de Saint-Denis, au nom du prieuré de Salonnes, et un personnage nommé Hildulfus.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HLUDOVUICUS, DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. SI ENIM EA QUAE FIDELES IMPERII NOSTRI PRO EORUM OPORTUNITATIBUS INTER SE
l.2 commutaverint nostris confirmamus edictis, imperialem exercemus consuetudinem et hoc in postmodum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum sollertia, quia vir venerabilis Hildvuinus abba ex monasterio Sancti Dyonisii martyris Christi sacrique
l.3 palatii nostri summus capellanus seu cellae Sancti Privati, necnon et quidam homo, nomine Hildulfus, ad nostram accedentes clementiam, innotuerunt celsitudini nostrae eo quod pro ambarum oportunitate aliquas res inter se commutassent. Dedit igitur praedictus Hilduinus abba, ex ratione praefati monasterii sui Sancti Dyonissii seu Sancti Privati
l.4 Salnensae, memorato Hildulfo in suprascripto pago seu et in pago Scarbonensae, in villabus quarum vocabula sunt: in Vuatcurte super fluvio Alsontia necnon et in alio loco in fine Dodiniaca et in fine Inguriaca vel in fine Frucelinsae, excepto illas res quas Augericus quondam condonavit, hoc est mansos cum pratis et campis, vel cum omnibus
l.5 appenditiis eorum. Et econtra, in conpensatione hujus rei dedit idem Hildulfus ex suo proprio praefato Hilduino abbati ad partem jamdicti monasterii sui in pago Salnensae sive Scarbonensae, in villabus quarum vocabula sunt: Sigramno curtae et in fine Silciniaga super fluvio Salona, hoc est mansos cum pratis et campis vel cum omnibus appenditiis eorum,
l.6 quantum de parte genetricis suae immane hereditavit vel de fratribus vel sororibus suis commutavit. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas manibusque bonorum hominum roboratas se prae manibus habere professi sunt, sed pro integra firmitate petierunt celsitudini nostrae ut ipsas commutationes denuo per nostrum mansuetudinis praeceptum plenius
l.7 confirmare deberemus. Quorum petitionibus denegare noluimus, sed sicut unicuique fidelium nostrorum juste petentium ita nos illis concessisse atque in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut inspectas easdem commutationes sicut per eas plenius declaratur, quicquid pars juste et rationabiliter alteri contulit parti, deinceps per hanc nostram auctoritatem
l.8 jure firmissimo teneat atque possideat vel quicquid exinde facere voluerit, libero in omnibus perfruatur arbitrio faciendi. Haec vero auctoritas ut per futura tempora pleniorem obtineat firmitatem de anulo nostro subter jussimus sigillari.
l.9 [chrisme] HIRMINMARIS DIACONUS AD VICEM FRIDUGISI ABBATIS RECOGNOVI ET [ruche].

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 6, p. 533, n° 114.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 92, n° 132.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/1, pl. 21 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2973 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2973»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2973/. Date de mise à jour : 29/03/12.