Paris, AN, K 6 n° 9

<< < / > >>

Numéro2948

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date776(fiabilité :édition)

LieuVerberie, au palais(lat :Vermeria in palatio nostro)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche450   mm

Largeur en bas280   mm

AuteurCharlemagne, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Charlemagne, roi des Francs, renouvelle le privilège d'exemption des droits pesant sur les marchandises qui devaient être vendues sur le marché de Saint-Denis.

Texte

l.1 [chrisme] CAROLUS, GRATIA DEI REX FRANCORUM ET LONGABARDORUM ADQUE PATRICIUS ROMANORUM. Cum, in Dei nomine, Vermeria
l.2 in palatio nostro resideremus, venientes agentes sancti Dionisii et Folradi abbatis suggesserunt, eo quod a quibusdam teloneis contradiceretur ex mercato sancti Dionisii. Ideoque notum esse
l.3 volumus omnibus episcopis, comitibus, abbatibus, vicariis, centenariis, teloneariis et ceteris exactoribus publicis infra pagum Parisiacum honores habentibus ac reliquos fideles nostros, qualiter vobis
l.4 ordinamus atque mandamus, ut, ubicumque infra pagum Parisiacum missi sancti Dionisii telonea accipere solent, ab ipso die missa domni Dionisii usque dum ipse mercatus finiatur, nullo modo
l.5 eis contradicatis, rotaticos, vultaticos, pontaticos, portaticos et ceteros teloneos ac barganiaticos sive infra Parisius et per villas a foris contraire vos vel missi vestri nullatenus audeatis,
l.6 sed sicut coram Grimoldo majorem domus ipsum mercatum cum omnibus teloneis legaliter evindicaverunt et postea coram domno et genitore nostro Pippino rege actores sancti Dionisii et Folleradi
l.7 abbatis ipsum teloneum ad integrum elidicaverunt, ita nostris et futuris temporibus per hanc nostram auctoritatem tam infra Parisius quam et a foris per ipsum pagum firmum atque
l.8 concessum omni tempore habeant. Ideoque per hanc tractoriam expresse precipimus atque commendamus, ut ipsum mercatum cum omnes suos teloneos, sicut anteriores reges
l.9 ac principes partibus sancti Dionisii contulerunt, ita in omnibus sint concessi atque indulti. Si quis vero contra precepta anteriorum regum vel nostro aliquid facere aut contraire voluerit,
l.10 tunc missus noster vel comitis super noctes XXI ante nos per bannum nostrum venire faciat in rationes co[ntr]a misso sancti Dionisii et Folleradi abbatis. Similiter et si ullus telonearius vel aliquis
l.11 homo ipsam inrumpere temptaverit, tunc missi nostri supradicti illum per fidejussores mittere faciant, ut ipse similiter veniat infra noctes XXI ante nos in rationes. Taliter
l.12 exinde agite, qualiter gratia nostra vultis habere. Et ut haec tractoria nostris et futuris temporibus firmior habeatur et verius credatur, de anulo nostro subter eam jussimus sigellare.
l.13 [chrisme] Rado ad vicem Hitherii subscripsi [ruche] [sceau].

Bibliographie

DOUBLET (Dom J.), Histoire de l'abbaye de Sainct-Denys en France, Paris, 1625, p. 709-710.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 60-61, n° 77.

LASTEYRIE (Robert de), Cartulaire général de Paris, 1 vol., Paris, 1887, t. 1, p. 32, n° 24.

MÜHLBACHER (E.), Die Urkunden Pippins, Karlmanns und Karls des Grossen, Hanovre, 1906 (MGH Diplomata Karolinorum, 1), p. 127-128, n° 88.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 1, pl. 17 (fac-similé).

CHARTAE LATINAE Antiquiores, Olten, puis Zurich, 1954-, t. 16, p. 12-15, n° 621 (fac-similé p. 14-15).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2948 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2948»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2948/. Date de mise à jour : 29/03/12.