Paris, AN, K 4 n° 6/2

<< < / > >>

Numéro2923

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date11/751(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche385   mm

Hauteur à droite310   mm

Largeur en haut560   mm

Largeur en bas550   mm

AuteurPépin le Bref, maire du palais des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-DENIS

Regeste

Pépin, maire du palais, restitue au monastère de Saint-Denis de nombreuses propriétés qui avaient été usurpées.

Texte

l.1 Exempl[ar].
l.2 [chrisme] Summa cura et maxima sollicitudo debet esse principum, ut ea quae a sacerdotibus pro oportunitate ecclesiarum Dei fuerint postulata solerter perspicere et congrua vel oportuna eis beneficia non denegare, sed ea quae pro Dei sunt intuitu ad ef-
l.3-fectum in Dei nomene mancipare. Igitur inluster vir Pippinus, majorem domus, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, domesticis, grafionibus, vegariis, centenariis, vel omnes missos nostros discurrentes, seu quacumque judiciaria potestate preditis. Cognuscat
l.4 utilitas seu magnitudo vestra, venerabilis vir Fulradus, abba de monastyrio peculiaris patronis nostri Sancti Diunisii martyris, ubi ipse preciosus domnus in corpore requiescit, missa peticione per monachos de ipso caenubio seu per agentes de villabus ipsius
l.5 sancti nobis suggessit dicens, eo quod rebus ipsius sancti Diunisii, quae, a longo tempore, tam ex munificencia regum, quam et a christianis vel Deo timentibus et bonis hominibus conlatas vel donatas fuerunt, a pravis seu malis hominibus per iniqua cupiditate
l.6 seu malo ingenio vel tepiditate abbatorum vel neglecto judicum de ipsa sancta casa abstractas vel dismanatas fuerunt; unde et ipsi monachi vel ipsi agentes unacum preceptiones regum vel reliqua strumenta cartarum de ipsas res in palacio
l.7 nostro ante nos vel proceres seu ducibus nostris per plures vicibus advenerunt, et in [ra]cionis unacum plures hominibus, qui ipsas res malo ordine tenebant, ante nos adstiterunt. Et nos pro reverencia ipsius sancti Diunisii martyris vel pro amore Dei ipsas cartas
l.8 dilegenter relegere rogavimus, et ubicumque eorum justicia invinimus, sicut proc[er]es nostri seu comitis palacii nostri vel reliqui legis doctores judicaverunt, pro conpendio ad ipsa casa in luminaribus ipsius sancti vel pro s[tip]endia ad ipsos fratres
l.9 vel suscepcione pauperum et peregrinorum ipsas res, sicut diximus, ubi eorum jus[t]icia invinimus, eis reddidimus. Et missos nostros Vuichingo et Chlodione ad eorum peticione per diversos pagos unacum ipsa strumenta ad hoc inquirendum vel investi-
l.10-gandum direximus, ut ubicumque eorum justicia invenissent, vel ipsi monachi vel ipsi agentes legitima strumenta presentabant, vel casa Sancti Diunisii exinde vestita fuerat vel a bonis et Deo timentes hominibus ibidem datas vel conlatas fuerunt
l.11 et ipsa casa legitime et racionabiliter per lege exinde vestita fuerat, et postea per iniquo ingenio de ipsa casa abstractas fuerant, eis reddere deberent; quod ita et fecerunt. Id sunt per diversis pagis loca denomenata: in pago Fanmartense, cella
l.12 qui dicitur Cruce, qui aspicit ad fisco Solemnio, quem domnus Childobertus, quondam rex, ad casa Sancti Diunisii per sua precepcione concessit; similiter in pago Bragobanto, loca nuncupantes Scancia et Cambrione; similiter in pago Briegio, loca noncupantes
l.13 Linariolas; similiter in pago Melciano, loca cognominantes Nartiliaco et Coconiaco; similiter in pago Belloacense, loca nominata Pattitovillare, Masciaco, Saciaco, Ansinovillare, Theodegariovillare, Ambricocurte, Ebroaldocurte, Gellis cum ad-
l.14-iecencias suas; similiter in pago Camliacense, loco qui dicitur Bodornello; similiter in pago Vilcasino, Bacivo Superiore et Subteriore; similiter in pago Madriacense, Vinias, Gamapio et Niventis, Villanova, Rosbacio, Sigrancio, Beranecurte;
l.15 similiter in pago Tellao, loca cognominantes Pictus, Macerias, Uerno, Fiscera, Pocio, Bodalcha, Brittenevalle, Artiliaco, Agusta, Rausedo, Crisonarias, Vuariaco; similiter in pago Vimnao, loca cognominantes Marca, Nialcha, Nialchis, Avisnas,
l.16 Rodeno, Rodalcha, Sodicolas, Vidriaco, Horona, Arcas; similiter in pago Ambianense, loca qui dicitur Pisciaco et Adsulto seu diversa loca per diversos pagos, tam majora quam et minora, quod per singola nomenare non fuit necessarium, unde ipsa casa
l.17 ad presens vestita esse videtur; ita ut, sicut ab ipsis inventum vel investigatum fuit, et ipsas res ipsi monachi vel ipsi agentes partibus sancti Diunisii receperunt, deinceps et in postmodum ab hodiernum die ipsa sancta casa vel ipsi monachi seu agentes eorum
l.18 aevis et futuris temporibus habeant evindecatas atque elidegatas. Unde et ipsi jamdictus Fulradus, abba, seu et ipsi monachi de ipso sancto caenubio, qui in ipsa sancta casa conversare vel vitam degere videntur, nobis petierunt, ut pro futuris temporib[u]s
l.19 preceptione nostra, manu nostra firmata, exinde eis adfirmare deberemus; quod ita et fecimus, ut sicut co[n]stat quod ipsas res per legem et justiciam in palacio nostro evindegaverunt vel reciperunt, ut tam ipsi abba quam et successoris sui omni tempore
l.20 pro conpendio, sicut superius insertum est, ad ipsa sancta ca[s]a ad luminaria procuranda seu vestimenta monachorum vel reliqua conpendia seu suscepcionem pauperum et peregrinorum habeant evindegatas atque elidegatas, et ut eis semper melius
l.21 delectet, pro nos vel filios nostros seu pro stabilitate regni Francorum die noctuque incessabiliter orare vel Domini misericordia deprecare, et sicut nobis promiserunt, per singulos dies nomen nostrum tam in missas quam et in peculiares eorum oracionibus ad sepul-
l.22-chrum ipsius sancti Diunisii debeant recitare; si adhuc inantea eorum justicia invenire potueremus, eis libente animo reddere volumus. Et ut haec auctoritas vel precepcio nostra, quod nobis postulaverunt, circa ipsa sancta casa proficiat et aevis et futuris
l.23 temporibus inconvulsa vel firma debeat permanere, manu propria subter firmavimus et anuli nostri inpressione signavimus.
l.24 Signum inlustri viro Pippino major domus.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 4, p. 716, n° 134.

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 44-46, n° 54.

PERTZ (George Heinrich), Diplomata regum Francorum e stirpe Merowingica. Diplomata majorum domus e stirpe Arnulforum. Diplomata spuria, Hanovre, 1872 (MGH. Diplomatum Imperii, t. 1), p. 108-109, n° 23.

CHARTAE LATINAE Antiquiores, Olten, puis Zurich, 1954-, t. 15, p. 8-11, n° 596 (fac-similé p. 10-11).

BRUNTERC'H (Jean-Pierre), Archives de la France. Tome 1 : V-XIe, Paris : Fayard, 1994, t. 1, p. 198-204 (traduction).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2923 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2923»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2923/. Date de mise à jour : 29/03/12.