Metz, AD Moselle, H 29

<< < / > >>

Numéro292

Fiabilité de l'actedouteux

Genrediplôme

Date24/02/842(fiabilité :édition)

LieuWorms(lat :Vuormatia)

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche575   mm

Hauteur à droite580   mm

Largeur en bas515   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-ARNOUL  de  METZ

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, donne à l'abbaye Saint-Arnoul de Metz la villa de Remilly, à charge de célébrer tous les ans la mémoire de son père, et affecte à l'entretien des frères de Saint-Arnoul, la chapelle Saint-Martin construite dans cette villa, avec tous ses revenus.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. MAGNA PARS DIVINI CULTUS ESSE DINOSCITUR, SI PATERNAE DULCEDINIS MEMORIA QUEM DIVINORUM
l.2 testamentorum praecepit dignis obsequiis honorare precipiunt, post viae ingressum universae carnis, affectibus venerationis debitae recolatur, sanctus quin etiam Dominus excellenter in sanctis suis in quibus existit mirabilis venera-
l.3-tur atque optatae propitiationi conciliatur, cum pro ipsius honore et amore amici ejus fidelium munificentia honorantur, unde magnopere ipsi viventes et in ipso morientes adjuvari noscuntur. Quapropter noverit omnium
l.4 fidelium sanctae Dei ecclesiae ac nostrorum praesentium scilicet et futurorum industria quia, pro amore et honore Dei ac sancti Arnulfi pretiosi confessoris ipsius seu pro animae remedio bonae beataeque recordationis domni ac genitoris nostri
l.5 pii videlicet augusti Hludovuici, villam nostram vocabulo Romeliacum, sitam in pago Moslense, cum omnibus ad eam pertinentibus, quicquid dici aut nominari potest praesenti traditionis nostrae praecepto, ad eundem sanctum locum ubi
l.6 idem beatus confessor Domini requiescit humatus, in quo etiam praefati domni ac genitoris nostri divaeque memoriae corpus constat esse sepultum, quem etiam uti civitatis suae dicioni subjectum honorabilis atque amabilis
l.7 patruus noster Drogo venerabilis scilicet Metensium archiepiscopus religiosa dispositione ordinare ac custodire dinoscitur, perpetuo deserviendam concedimus et donamus, ut inde sicut idem vir Domini et venerabilis archiepiscopus
l.8 carissimusque patruus noster disposuerit, memoria supramemorati immo saepius memorandi domni et genitoris nostri annuatim agatur, statuentes etiam ut capella in eadem villa, in honore sancti Martini confessoris
l.9 Christi dedicata, ad usus fratrum in predicto sancto loco Deo militantium cum omnibus jure ad se pertinentibus omnique integritate perpetuo pleniter habeatur, unde eis juxta modum oportuna conferatur utilitas, et nulla umquam persona
l.10 de his omnibus quicquam ab eis subtrahere aut minuere praesumat, sed quod ipsi cum prelato eorum ad utilitatem sui inde statuerint omni tempore agendum sit, quatinus eorum amminiculis adjuti diutius atque attentius
l.11 per futura tempora pro sepe memorato domno genitore nostro ac nobis Domini clementiam eos implorare delectet. Et ut haec traditionis nostrae auctoritas per futura tempora pleniorem in Dei nomine obtineat
l.12 firmitatis vigorem, eam manu nostra subter firmavimus, et anuli nostri inpressione signari jussimus.
l.13 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS. [chrisme] JONAS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVI ET [ruche] [Jonas notarius ad vicem Ludovici scripsi et subscripsi] [sceau].
l.14 Data VI kalendas martii, anno secundo, indictione quarta, regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Vuormatia. In Dei nomine, feliciter. AMHN.

Bibliographie

STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 126, n° 24.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 22-25, n° 9.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 3, pl. 4 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°292 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°292»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte292/. Date de mise à jour : 29/03/12.