Paris, AN, S 275 n° 115 r° et v°
Numéro2907
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1056(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche220 mm
Hauteur à droite212 mm
Largeur en haut150 mm
Largeur en bas149 mm
AuteurImbert, évêque de PARIS
BénéficiaireChapitre de SAINTE-MARIE de VERNEUIL
Regeste
Texte
l.2 ȩcclesiȩ fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod Hugo miles de donjone Muste-
l.3-relli dicto Bello Videre, Lisiardo decano et ceteris canonicis Sanctȩ Mariae
l.4 Vernoilo quendam alodum propre atrium pro sex libris opigneravit, eo videlicet
l.5 conventu ut numquam, nisi de proprio censu, redimeretur; quod si quandoque vendere
l.6 disponeret, conventum cum nullo mortalium, nisi cum canonicis, haberet.
l.7 Quo facto atque decem post annis sine ulla inquietudine possesso, injuste
l.8 vassallo cuidam dedit Lisiardo. Hoc audito, decanus Sanctȩ Mariȩ cum
l.9 ceteris canonicis, tam pro hoc quam pro ceteris malefactis; quȩ Sanctȩ Marie
l.10 faciebat, apud Mainardum archiepiscopum clamorem fecit. Quem
l.11 archiepiscopus iterum et iterum ad justiciam vocans, cum nullatenus
l.12 ejus auctoritati vellet obȩdire, excommunicavit, nobisque
l.13 licentiam excommunicandi dedit. Diabolico instinctu ejus
l.14 corde obdurato, cum minime resipisceret, morte preventus,
l.15 exitu miserabili anathematizatus vitam finivit. Cujus corpus
l.16 insepultum atque in concavo trunco repostum, cum per tres menses avibus et
l.17 feris esset expositum, conjunx ejusque parentes, miseratione moti, Odonem
l.18 decanum cȩterosque canonicos adierunt, et ut terrȩ commendare liceret,
l.19 per omnia satisfactiendo quicquid forisfecerat sese emendaturos
l.20 promiserunt. Constituto autem loco et termino, ad ulmum ville quȩ dicitur Etman,
l.21 quo stabilitum fuerat, convenimus; atque, sub presentia Mainardi archiepiscopi et
l.22 Richerii sui archidiaconi, militumque suorum Arelaii, Tetbaldi, Herberti,
l.23 Arnaldi, Rotberti, Walterii, Odoni predicto decano nostrisque canonicis
l.24 Landrico, et Lancelino, necnon Aiulfo, sicut promiserant, emendaverunt,
l.25 de alodo videlicet censuales solidos duos de decem annis, et de [uno]quoque anno
l.26 suam legem; item de mansione quam habebat in atrio, quatuor denarios
l.27 de XVI annis, et de [uno]quoque anno legem; item infracturam atrii;
l.28 item modium et dimidium vini de villa Cellȩ de XVI annis, et
l.29 de [uno]quoque anno legem; item novem libras denariorum de excommunicatione
l.30 archiepiscopi, quas pro defuncto eidem archiepiscopo persolvimus; item
l.31 predicti alodi pervasionem, et unumquodque capitale cum sua
l.32 lege.
l.33 Post hec ad portum Taver convenientibus in unum, me videlicet Himberto, Parisiensi episcopo,
l.34 cum Odone decano, et Ivone, Vernoili preposito, domno quoque Mainardo Senonensi
l.35 archiepiscopo, cum Goiscelino preceptore et archidiacono, ceterisque archidiaconis Richerio
l.36 et Bernuino, predicti excommunicati uxor Sanscelina, cum parentibus et amicis, inibi
l.37 devenit, atque sub presentia omnium, pro absolutione mariti sui, adhuc in trunco
l.38 repositi communique sepultura carentis, prenotata forisfacta ad integrum vadavit.
l.39 Accepta hac satisfactione, sub presentia archiepiscopi suorumque fidelium, per nostrum
l.40 assensum, decanus et canonici summam predictorum forisfactorum tali conventu
l.41 uxori et parentibus condonaverunt, ut prȩnotatum alodum perpetuo sine ulla
l.42 inquietudine Sanctȩ Mariȩ canonici possiderent, tam prȩsentes quam futuri.
l.43 Quod si quis heredum hunc conventum vellet subvertere predictumque alodum sibi
l.44 remancipare, omnia forisfacta ad integrum persolvere studeret.
l.45 Huic audientiȩ interfuit Mainardus archiepiscopus, cum archidiaconus suis
l.46 Goiscelino, Richerio, Bernuino; vasallis autem suis Goscelino Hatonis
l.47 filio, Sthefano et Hadono fratribus, Rogerio, Tedbaldo, Hugone
l.48 Ferlo. Ex parte Sanctȩ Mariȩ, ego Imbertus episcopus. Odo decanus,
l.49 Ivo prepositus, Ivo archidiaconus, Lancelinus et Goiscelinus canonici,
l.50 Walterius et Gunterius fratres, Lisiardus et Goisberdus.
Notes
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de Notre-Dame de Paris, 4 vol., Paris, 1850, t. 1, p. 331-333, n° 26.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°2907 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2907»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2907/. Date de mise à jour : 29/03/12.