Paris, AN, S 255 n° 1

<< < / > >>

Numéro2906

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1120(fiabilité :édition)

LieuParis(lat :in capitulo Parisiensis ?cclesi?)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche356   mm

Hauteur à droite360   mm

Largeur en bas188   mm

AuteurBernier, doyen  de  NOTRE-DAME  de  PARIS

BénéficiaireEtienne, doyen  de  PARIS

Regeste

Bernier, doyen, et le chapitre Notre-Dame de Paris, donnent à Étienne, archidiacre, le moulin et le four de Rosay, le moulin et les deux fours d'Epone, des offrandes et diverses redevances.

Texte

l.1 Ego Bernerus decanus et cȩteri canonici omnibus notum facimus, et presenti scripto determina-
l.2-re decrevimus ea quȩ Stephano archidiacono cum censu vel reditu, et ea quȩ sine censu vel
l.3 aliquo reditu, canonice quidem, habenda concessimus. Concessimus enim ei molendinum et furnum nostrum,
l.4 quos apud Rosetum habemus, de quibus per singulos annos debet nobis persolvere tres modios frumenti et dimi-
l.5-dium, et totidem de multurenga. Habet etiam apud Spedonam molendinum nostrum, de quo debet reddere
l.6 annuatim duos modios frumenti et totidem de multurenga; quos tamen in augusto mense debet persol-
l.7-vere, scilicet ad tallias nostras faciendas. Habet etiam apud eandem villam duos furnos nostros,
l.8 de quibus per singulos annos persolvere debet XL solidos Medantensis monete. Concessimus
l.9 autem ei, sine censu vel aliquo reditu, conductum oblationum nostrarum apud Spedonam villam
l.10 exeuntium, et apud eandem villam X modios vini, de pressura torcularium. Fecit autem de
l.11 proprio suo molendinum unum apud Rosetum, et duos furnos apud Spedonam, quos, sine censu
l.12 vel reditu, ei habere permisimus, eosque, post ejus excessum, habebimus. Sciendum vero est quia
l.13 predictus Stephanus, de molendino nostro qui apud Rosetum est, sicut superius dictum est, septem modios
l.14 annonȩ nobis persolvit. Ipse autem octo inde recipit, octavum enim modium superaccrevit; quos quidem octo, post
l.15 decessum ejus, habebimus, cum molendino illo quem ei facere permisimus. Sciendum etiam est, quia de mo-
l.16-lendino Sancti Cristofori, qui est apud Spedonam, duos modios et dimidium annone hospicio paupe-
l.17-rum reddit; nobis vero, de nostro molendino, IIIIor persolvit; ipse XVI modios inde recipit: quos
l.18 quidem omnes, post ejus decessum, recipiemus, et de molendino Sancti Christofori duos modios et dimidium hospi-
l.19-cio pauperum, sicut ipse persolvit, persolvemus. Omnia quidem ista, et quȩ cum censu, et que sine censu sunt,
l.20 predicto Stephano, sicut superius determinata sunt, canonice possidenda concessimus; ita scilicet ut, post
l.21 decessum illius, ad nos ex integro redeant, et in nostra communitate perpetuo existant. Et hȩc est summa
l.22 eorum, quȩ domnus Stephanus superaccrevit ultra ea quȩ prius inde habebantur: nam supra septem modios an-
l.23-nonȩ, quȩ recipere solebat inter furnum et molendinum apud Roseium, unum modium superaccrevit; et in eadem
l.24 potestate superaccrevit molendinum trium modiorum et dimidii, medietatem frumenti, et medietatem mul-
l.25-turengiȩ. Apud Spedonam vero, sicut superius dictum est, duos modios et dimidium annonȩ hospicio
l.26 pauperum reddit, de molendino Sancti Cristofori, et nobis, de nostro persolvit; ipse vero sedecim
l.27 modios inde recipit. In molendinis quippe Beatȩ Mariȩ, novem modios et dimidium superaccrevit,
l.28 medietatem frumenti et medietatem multirengȩ Furni quoque de Spedona erant ad quadraginta solidos;
l.29 domnus vero Stephanus levavit eos ad triginta modios vini, et torcularia ad viginti modios vini,
l.30 et conductum oblationum ad triginta solidos. Et rotagium, sive per terram, sive per aquam, non reddebat
l.31 prius nisi duodecim solidos, quia navis non reddebat nisi quatuor denarios tantum; ipse vero ad
l.32 hoc levavit, ut de unoquoque modio vini, unum denarium redderet. Et, in capitulo Parisiensis
l.33 ȩcclesiȩ domni Stephani consilio, hoc etiam constitutum est ut, post mortem Rotberti, majoris de Spedona
l.34 et unius heredis sui, quicumque eius villȩ major fieret, ad eandem censam furnos et molendinos haberet,
l.35 et, quicumque decaniam ejusdem ville haberet, conductum oblationum ad eandem censam retineret. Simi-
l.36-liter et major de Roseio, post decessum domni Stephani, ad eandem censam retineat, et furnum et molendi-
l.37-nos de eadem villa. Et ut hoc firmum et inconcussum in perpetuum maneret, GIRBERTUS ejusdem ȩcclesiȩ,
l.38 episcopus, cum cȩteris presbiteris ejusdem ȩcclesiȩ, in capitulo excommunicavit omnes illos qui, post decessum
l.39 domni Stephani, vel prece, vel precio, vel quocumque malo ingenio, ea quȩ superius memorata sunt, de commu-
l.46-nitate canonicorum ȩcclesiȩ Parisiensis auferre prȩsumerent.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de Notre-Dame de Paris, 4 vol., Paris, 1850, t. 1, p. 380-382, n° 12.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2906 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2906»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2906/. Date de mise à jour : 29/03/12.