Paris, AN, S 254 n° 1b

<< < / > >>

Numéro2904

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1055(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche233   mm

Hauteur à droite230   mm

Largeur en haut326   mm

Largeur en bas320   mm

AuteurAgobert, évêque  de  CHARTRES

BénéficiaireChapitre cathédral  de  PARIS

Regeste

Agobert, évêque de Chartres, donne l'église d'Epone au chapitre cathédral de Paris.

Texte

l.1 In nomine unius et individuȩ Trinitatis. Cum in cupiditatis tyrannide evertenda atque regno caritatis augendo laborandum sit omnibus
l.2 qui veri corporis Christi quod cum eo in ȩternum erit membra se esse appetunt consilium est providere utilitati suȩ parvitatem nostram quȩ in via quidem justiciȩ
l.3 nondum ambulat sed ut ad eam perveniat indesinenter desiderat; Cum autem esse tres caritatis partes nemo fere sit qui dubitet primam scilicet quae
l.4 agit aliquid ut sibi prosit secundam quȩ ut alii terciam vero ea facientem quȩ sibi simul et alii pro futura cognoscit duabus quidem prioribus aliqua sed
l.5 ultimȩ maxima invigilandum est opera, quam ex utraque compositam utrique idem valere videmus; quia vero caritati quȩ Christus est humilitatem nostram placere
l.6 speramus si caritatis opera faciamus indignum est necessaria petentibus abundantes petita negare, atque eorum precibus aurem misericordiae non prebere cum ipse nos
l.7 petere imperet ac se promittat daturum, pulsare et se aperturum; ego igitur Agobertus Carnotensium episcopus Dei gratia ejus vestigiis inherere utile esse et honestum
l.8 intelligens Parisiensium canonicorum et eorum presulis domni Imberti precibus aures exauditionis aperio ut quos consulendȩ aecclesiae nostrae hactenus Dei gratia et
l.9 sua non defuisse sensimus beneficio nostro quia digni sunt obligati amodo ingrati nusquam appareant sed quod prius nullisque precedentibus meritis
l.10 dabant jam debitores facti liberius exsolvant; do ergo presuli et fratribus predictis in communi habendum altare Spedonensis aecclesiae hoc modo
l.11 ut nunquam vel a me vel ab aliquo successorum meorum aliqua ejus redemptio exigatur sed sine vicario ut ita dicam vel persona ab eis teneatur
l.12 et ne res aecclesiastica omnino remota a manu Carnotensis episcopi videatur sinodum inde ac circadam unoquoque anno solvere non negligant
l.13 cum sibi me nichil aliud quamvenditionem perdonasse intelligant. Si quis vero hoc donum quod bonum esse pauci nesciunt qui sciant quia quorum
l.14 finis bonus est ea etiam bona sunt si quis adnichilare ac destruere temptaverit auctoritatis divinȩ ac pusillitatis meae anathemate
l.15 jure percussus quia quod bonum est destruens malus esse videtur omnibus sciat se poenis affligendum infernalibus atque ȩterno dampnandum incendio
l.16 Ut autem hoc donum permaneat neque ab aliquo successorum meorum evertatur sciant fideles aecclesiae hoc sibi me ea lege dedisse ut illi
l.17 et successores sui michi et omnibus Carnotensis aecclesiae futuris episcopis solvant unoquoque anno Parisius centum albos panes duos modios
l.18 boni vini Parisiacenses quinque friscingas aut si tempus fuerit decem arietes gallinas XIIcim, avenȩ modium unum Parisiacensem. [colonne1] S. Landrici abbatis Sancti Petri. S. Ernulfi cantoris. S. Hildegarius subdecani. S. Hugonis prepositi. S. Ingelranni cancellarii. S. Widonis Calnei prepositi. S. Sigonis Haimonis filii. S. Fulcherii canonici. S. Walterii deb S. Widonis levite. S. Hugonis canonici Walteri prepositi. [colonne2] S. Haldrici prepositi Sancti Carauni Huberti presbiteri. S. Warini levite, Roscelini presbiteri, Johannis medici, Georgii Herbranni, Odonis canonici, Odonis de Sancto Andree, S. Fulberti canonici. S. Magenfredi canonici. S. Hilduilli pueri canonici. S. Ernulfelli pueri canonici. [colonne3] S. Ebrardi vicecomitis. S. Hugonis vicedomini. S. Gauslini casati S. Rotberti de Sancto Leodegario. S. Ebrardi Haimonis. S. Gausfridi dapiferi. [colonne4]S. Widonis Remensis archiepiscopi. S. Leterici episcopi. S. Fulconis episcopi. S. Drogonis episcopi. S. Balduini episcopi. Signum regis Henrici [monogramme]. [colonne5] S. Odonis fratris regis. S. Tedbaldi comitis. S. Radulfi comitis. S. Manasȩ comitis. S. Waleranni Ivonis S. .

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de Notre-Dame de Paris, 4 vol., Paris, 1850, t. 1, p. 318-319, n° 11.

SOEHNEE (F.), Catalogue des actes d'Henri Ier, roi de France (1031-1060), Paris, 1907 (Bibliothèque de l'Ecole des Hautes Etudes, sciences historiques et philologiques, 161), n° 86.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2904 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2904»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2904/. Date de mise à jour : 29/03/12.