Paris, AN, S 254 n° 1a

<< < / > >>

Numéro2903

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1055(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche590   mm

Hauteur à droite582   mm

Largeur en haut409   mm

Largeur en bas411   mm

AuteurAgobert, évêque  de  CHARTRES

BénéficiaireChapitre cathédral  de  PARIS

Regeste

Agobert, évêque de Chartres, donne l'église d'Epone au chapitre cathédral de Paris.

Texte

l.1 [croix] IN NOMINE UNIUS ET INDIVIDUȨ TRINITATIS. Cum in cupiditatis tyrannidȩ evertenda atque regno karitatis
l.2 augendo laborandum sit omnibus qui veri corporis Christi quod cum eo in ȩternum erit menbra se esse appetunt; consilium
l.3 est providere utilitati suȩ parvitatem nostram, quȩ in via quidem justiciȩ nondum ambulat; sed ut ad eam
l.4 perveniat indefesse desiderat; cum autem tres caritatis partes nemo fȩre sit qui nesciat; primam scilicet
l.5 quȩ agit aliquid ut sibi prosit, secundam quȩ ut alii, terciam vero ea facientem quȩ sibi simul et alii pro futura
l.6 cognoscit; duabus quidem prioribus aliqua sed ultimȩ maxima invigilandum est opera; quam ex utraque
l.7 compositam utrique idem valere videmus quia vero karitati quȩ Deus est humilitatem nostram
l.8 placere speramus si caritatis opera faciamus; indignum est necessaria petentibus abundantes petita negare;
l.9 atque eorum precibus aurem misericordiȩ non prebere; cum ipse nos petere inperet; ac se promittat daturum; pulsare
l.9 et se aperturum; ego igitur AGOBERTUS Carnotensium episcopus Dei gratia ejus vestigiis inherere utile
l.11 esse et honestum intelligens. Parisiensium canonicorum et eorum presulis domni IMBERTI precibus aures
l.12 exauditionis aperio; ut quos consulendȩ ecclesiȩ nostrȩ hactenus Dei gratia et sua non defuisse sensimus; beneficio
l.13 nostro quia digni sunt obligati a modo ingrati nusquam appareant; sed quod prius nullisque prȩcedentibus
l.14 meritis dabant jam debitores facti liberius exsolvant; Do ergo fratribus prȩdictis in communi habendum altare
l.15 spedonensis ecclesiȩ; ut numquam vel a me vel ab aliquo successorum meorum aliqua ejus redemptio exigatur; sed id
l.16 teneant atque possideant sine alicujus repeticionis infestacione et calumpnia; solvere tamen inde sinodum
l.17 ac circadam non negligant; ne res ecclesiastica omnino a manu episcopi remota videatur; Si quis vero hoc donum
l.18 quod bonum esse pauci nesciunt qui sciant quia quorum finis bonus est
l.19 adnichilare ac destruere temptaverit; auctoritatis divinȩ et pusillitatis meȩ anathemate jure percussus; quia quod
l.20 bonum et destruens; a nullo negatur esse malus; sciat se poenis affligendum infernalibus atque aeterno dampnandum
l.21 incendio; Ut autem hoc donum per succedentia tempora firmum et stabile permaneat; archidiaconi SYGONIS manibus
l.22 roborandum obtuli cartulam; ceterisque ecclesiȩ nostrȩ prefectis; quorum hȩc sunt nomina; [colonne1] S. Landrici abbatis. S. Hugonis decani. S. Ernulfi cantoris. S. Hildegarii subdecani. S. Rotberti subcantoris. S. Sygonis archidiaconi. [colonne2] S. Fulcherii archidiaconi C[arnotensis]. S. Fulcherii archidiaconi D[unensis]. S. Ivonis prepositi. S. Gerogii prepositi. S. Guidonis prepositi. S. Ingelranni signatoris. [colonne3] [croix] S. AGOBERTI PRESULIS. S. Guillelmi prepositi. S. Hugonis Carnotensis.. S. Ascelini presbiteri. S. Huberti sacerdotis.
l.23 Et ne ab aliquo successorum meorum hoc donum evertatur, sciant fideles ecclesiȩ hoc sibi me eo tenore dedisse ut illi et
l.24 successores sui mihi meisque successoribus solvant unoquoque anno Parisius si requisierint [croix]C albos panes, duos modios boni vini
l.25 Parisiacenses, quinque friscingas aut, si tempus fuerit, X arietes, gallinas XII, avenȩ modium unum Parisiensem.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de Notre-Dame de Paris, 4 vol., Paris, 1850, t. 1, p. 318-319, n° 11.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°2903 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2903»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2903/. Date de mise à jour : 29/03/12.