Metz, AD Moselle, H 42 n° 1

<< < / > >>

Numéro290

Fiabilité de l'actedouteux

Genrediplôme

Date01/05/783(fiabilité :édition)

LieuThionville(lat :Theudonevilla palatio nostro)

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche340   mm

Hauteur à droite350   mm

Largeur en bas480   mm

AuteurCharlemagne, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-ARNOUL  de  METZ

Regeste

Charlemagne, roi des Francs, donne la villa de Cheminot à l'abbaye Saint-Arnoul de Metz, en fondation de l'anniversaire de son épouse Hildegarde.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] CAROLUS, GRATIA DEI REX FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIUS ROMANORUM. QUICQUID ENIM LOCIS SANCTORUM VENERABILIUM OB AMOREM DOMINI NOSTRI JHESU CHRISTI
l.2 cedimus vel confirmamus hoc nobis procul dubio ad mercedem vel stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini praesentium
l.3 et futurorum, qualiter nos, in aelimosina dilectissime conjugis nostrae Hildegarde reginae, ad [basilicam] quae est constructa in honore sancti Jacobi vel ceterorum beatorum apostolorum, ubi sanctus Arnulfus pretiosus
l.4 corpore requiescit, villa nostra nuncupata Caminitto, sita in ducato Moslinse, in comitato [Mettense],, unacum apendiciis, ecclesiis, quae ad ipsam villam pertinere videntur, cum omni integritate tam terris,
l.5 domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, omnia et ex omnibus, per hanc nostram auctoritatem concedimus vel condamus perpetualiter ad possedendum.
l.6 Quam villam cum omnibus suis adjacentiis ideo specialiter in ipso sancto loco concedimus, ut exinde pro remedio predictae conjugis nostrae continuae die noctuque luminaria ad ejus sepulchrum fieri debeant.
l.7 Et quia scimus multa, quae prius studiose fiunt, postea refrigescente caritate in neglegentiam devenire, idcirco interdicimus omnibus abbatibus sive custodibus ejusdem venerabili loco et per divinum eos obtestamur
l.8 examen, ut jamfatam villam numquam presumant alicui beneficio tribuere neque per precariam, ut fieri adsolet, prebere neque ad nullum omnino istius saeculi usum inflectere, sed ut diximus
l.9 pro remedium animae ipsius dilectae conjugis nostrae Hildegarde ad ipsum sanctum locum luminaria incessabiliter fiant et quod ex hisdem luminaribus superfuerit, illi exinde preordinati ab ipsis custodibus
l.10 alantur, qui pro sepaefatae dilectae nostrae conjugis anima missas cotidie faciant vel psalmodia et preces in conspectu Domini jugiter effundant. Si quis autem ex abbatibus venerandi illius loci
l.11 hanc nostram voluntatem violare presumpserit, aeternam effugere non valeat damnationem et beatum adversum se Arnulfum non adjutorem, sed potius sentiat accusatorem. Sed et servos Dei,
l.12 qui ad hoc opus preordinati fuerint, per individuum sanctae Trinitatis nomen adjuramus, ut nullam neglegentiam faciant, quin ut premissum est continuae in orationibus et missarum solemnis
l.13 et psalmodiis studiosae insistant. Omnes autem nostros, qui futuri sunt, per Christum Dei filium redemptorem omnium adjuramus et exposcimus successores sive cujuscumque ordinis judices, ut nullus
l.14 hoc quod statuimus audeat inrumpere et quodlibet modo aliter quam volumus inmutare. Quod si quis eorum facere temptaverit, quicquid ipse statuerit, a suo sentiat
l.15 adversario convelli et insuper judicium nobiscum sit habiturus coram justissimo judice. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel diuturnis temporibus conservetur,
l.16 manu propria subter adnotavimus et de anulo nostro sigillare jussimus.
l.17 SIGNUM [monogramme] CAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.18 [chrisme] ERCAMBALDUS AD VICEM RADONI [ruche].
l.19 Data kalendas maias, anno quinto decimo et nono regni nostri, ab incarnatione autem domini nostri [Jhesu] Christi anno septingentesimo octagesimo tertio, in die ascensionis dominice, in cujus vigiliis
l.20 ipsa dulcissima conjux nostra obiit, in anno tercio decimo conjunctionis nostrae. Actum Theudonevilla palatio nostro, in Dei nomine, feliciter, indictione sexta.

Bibliographie

MÜHLBACHER (E.), Die Urkunden Pippins, Karlmanns und Karls des Grossen, Hanovre, 1906 (MGH Diplomata Karolinorum, 1), p. 202-204, n° 149.

STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 126, n° 21.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 1, pl. 37 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°290 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°290»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte290/. Date de mise à jour : 29/03/12.