Reims, AD Marne, 58 H 2

<< < / > >>

Numéro29

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1048(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche480   mm

Largeur en bas560   mm

AuteurThibaud Ier, comte  de  CHAMPAGNE, et Ermengarde sa mère

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Thibaud, comte de Champagne, et sa mère Ermengarde, donnent à l'abbaye de Marmoutier les terres de Ventelay.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] [Amen, amen] IMMENSA DEI BONITAS UNIVERSITATI CONSULENS GENERIS HUMANI ELEMOSYNAM IMPERTIRE DE POSSESSIS AC FACERE NOBIS AMICOS DE MAMMONA INIQUITATIS PRECIPIT A QUIBUS CUM DEFERIMUS IN TABERNACULA RECIPIAMUR AETERNA
l.2 Quocirca ego TETBALDUS, Francorum palatii comes perque urbes plures atque castella ejusmodi potestatis sub Dei ordinatione minister, unacum matre mea Hermengarde comitissa,
l.3 amicos nobis de possessionibus humano quidem more legitimis sed juxta sententiam veritatis de iniquo mammona ac per ipsos tabernacula decrevimus favente Deo comparare perpetua.
l.4 Pateat igitur universorum notioni mortalium, donasse nos sancto MARTINO cujus excellentia nominis nulla eget adjectione cognominis atque in suo Majori
l.5 Monasterio Deo sibique sub abbate Alberto famulantibus monachis, pro animarum scilicet redemptione remedioque nostrarum atque mei patris excellentissimi quondam comitis
l.6 Odonis quicquid idem nobilissimus comes die qua hominem exivit sub sui retinebat proprietate dominii in possessione nuncupata Ventilaco, Remensi sita territorio, ad
l.7 jus pertinente matris ecclesiae ejusdem civitatis, favente videlicet eidem nostrae donationi eamque auctorizante archiepiscopo tunc Widone, cum universis
l.8 ipsius ecclesiae canonicis. Sed et dominus noster Francorum rex Henricus proprio illam auctoramento firmavit, ac sigilli sui jussit impressione muniri.
l.9 Quam nos quoque manu propria firmavimus, atque confirmandam testificationibus suis stipulatoribus tradidimus subter ascriptis [notes_tironiennes]. [colonne1] Signum Tetbaldi comitis [croix]. Signum Stephani comitis. Signum Ermengardis comitissȩ. Signum Hilduini comitis. Signum Widonis archiepiscopi Remorum. Signum Beraldi episcopi. Signum Isembardi episcopi. [colonne2] Signum Nargaudi abbatis. Signum Gunteranni decani. Signum Odonis archidiaconi. Signum Anscoldi canonici. Signum Widonis canonici. Signum Alberici canonici. Signum Durandi capellani. Signum Hugonis. Signum Ebrardi filii Ebrardi. [colonne3] Signum Sesgualonis. Signum Teudonis de Firmitate. Signum Bernardi pincernȩ. Signum Rotberti de Firmitate. Signum Raherii. Signum Nivelonis pincernȩ. Signum Odonis senescaldi.
l.10 SIGNUM [monogramme] HENRICI GLORIOSISSIMI REGIS [croix]. [chrisme] [Amen, amen] EUSTACHIUS NOTARIUS AD VICEM BALDUINI RECOGNOVIT ET [ruche_notes_tironiennes].

Bibliographie

BUR (Michel), La formation du comté de Champagne (v. 950 - v. 1150), Nancy, PUN, 1977 (Mémoires des annales de l'Est, 54), p. 42, n° 1.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°29 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°29»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte29/. Date de mise à jour : 29/03/12.