Metz, AD Moselle, H 126 n° 1

<< < / > >>

Numéro289

Fiabilité de l'actedouteux

Genrediplôme

Date13/03/783(fiabilité :édition)

LieuMetz(lat :Metti)

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche380   mm

Largeur en bas550   mm

AuteurHildegarde, reine des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-ARNOUL  de  METZ

Regeste

Hildegarde, reine des Francs, donne Vachières et Secourt à l'abbaye Saint-Arnoul de Metz.

Texte

l.1 [chrisme] HILDEGARDA, GRATIA DEI FRANCORUM REGINA. QUICQUID ENIM LOCIS SANCTORUM VENERABILIUM ob amorem domini nostri Jhesu Christi cedimus vel confirmamus, hoc nobis procul dubio ad mercedem
l.2 animarum et salutem credimus provenire corporum. Igitur notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini presentium et futurorum, qualiter nos cum consilio, voluntate et permissu domni et gloriosi
l.3 magni imperatoris Karoli, ad basilicam quae est constructa in honore sancti Jacobi vel ceterorum beatorum apostolorum, ubi sanctus Arnulfus preciosus corpore requiescit, partem dotalicii nostri ab ipso
l.4 piissimo imperatore nobis concessi. Hoc est Vaccarias et Subtus Curtem, sita in ducatu Mollinse, in comitatu Mettensi, unacum appendiciis et aecclesia in honore preciosi Arnulfi, in predicta villa Vaccarias constructa,
l.5 cum omni integritate, tam terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnibus per hanc nostram auctoritatem concedimus vel
l.6 condamus perpetualiter ad possidendum. Quae omnia cum adjacentiis suis ideo specialiter in ipso loco concedimus, quia ibi Deo favente corpore quiescere volumus. Et quia scimus
l.7 multa quae prius studiose fiunt, postea refrigescente karitate in negligentiam devenire, ideo interdicimus omnibus abbatibus seu custodibus ejusdem venerabilis loci et per
l.8 divinum eos obtestamur examen, ut jamdictas res nunquam presumant alicui beneficio tribuere neque per precariam, ut fieri adsolet, prebere neque ad ullum omnino istius saeculi usum
l.9 inflectere, sed semper in eodem venerabili loco ad usus Deo ibi serventium perpetuali jure subdita permaneant. Si quis autem ex abbatibus venerandi illius loci hanc nostram voluntatem
l.10 violare presumpserit, aeternam non valeat effugere dampnationem et beatum adversum se Arnulfum non adjutorem, sed potius sentiat accusatorem. Omnes autem nostros, qui
l.11 futuri sunt, per Christum Dei filium redemptorem omnium adjuramus et exposcimus successores sive cujuscunque ordinis judices, ut nullus hoc quod statuimus audeat irrumpere et quolibet
l.12 modo aliter quam volumus immutare. Quod si quis eorum facere temptaverit, quicquid ipse statuerit, a suo sentiat adversario convelli et insuper judicium sit habiturus nobiscum
l.13 coram justissimo judice. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel diuturnis temporibus melius conservetur, dominus noster et piissimus imperator Karolus nostris libentissime
l.14 annuens precibus, manu propria subter adnotavit et de anulo suo sigillari jussit.
l.15 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.16 [ruche] EGO WUIKPALDUS NOTARIUS RECOGNOVI.
l.17 Data tercio idus mensis martii, anno quinto decimo et nono domni et piissimi imperatoris Karoli, ab incarnatione autem domini nostri Jhesu anno septingentesimo octogesimo tertio.
l.18 Acta Metti, in Dei nomine, feliciter, indictione sexta.

Bibliographie

WOLFRAM (Georg), Kritische Bemerkungen zu den Urkunden des Arnulfsklosters, in Jahrbuch der Gesellschaft für Lothringische Geschichte un Altertumskunde, 1888-1889, p. 40-80, p. 44-46, n° 7 (édition), p. 520 (étude).

JUSTE (A.), Notre-Dame de Froidmont et Bouxières en l'Ancien Pays messin, Metz, 1894, p. 139-167.

MÜHLBACHER (E.), Die Urkunden Pippins, Karlmanns und Karls des Grossen, Hanovre, 1906 (MGH Diplomata Karolinorum, 1), p. 481-482, n° 318.

STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 125, n° 20.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°289 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°289»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte289/. Date de mise à jour : 14/10/16.