Paris, AN, L 875 n° 3
Numéro2886
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date03/08/1120(fiabilité :édition)
LieuParis(lat :publice in capitulo Sancte Marie matris ?cclesi? Parisiensis)
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu/3
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche470 mm
Hauteur à droite465 mm
Largeur en haut280 mm
Largeur en bas290 mm
AuteurGerbert, évêque de PARIS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MARTIN-DES-CHAMPS de PARIS
Regeste
Texte
l.2 Officium est pietatis in omnibus ȩcclesiarum tranquillitati providere, et ea precipuȩ negotia quȩ ad honorem Dei et ȩcclesiȩ pacem videntur esse
l.3 contracta, perhennibus scriptis conradere, ut si quid fuerit labenti memoriȩ negligenter subtractum, scribentis offitio ad
l.4 memoriam redeat ex integro reformatum. Et si forte aliquando noverca omnium bonorum turbante invidia, querela ac
l.5 controversia ante judicem mota inde fuerit, scriptura in medium recitata, ordinem rei et qualitatem negotii veritatis ex-
l.6-ponat testimonio, et ora invidentium perpȩtuo claudat silentio. Noverint igitur omnes quod GUALERANNUS de Villaperor terram
l.7 illam quȩ vocatur Alnetum, quam jure proprietatis possidebat, pro remedio animȩ suȩ et antecessorum suorum monasterio sancti MARTINI de Cam-
l.8-pis cum omnibus ad eam pertinentibus libere possidendam donavit. Et quamvis partem hereditariȩ possessionis valeat unusquisque, non
l.9 requisito heredum assensu, juste in elemosinam dare et ȩcclesiam Dei heredem facere, tamen voluit ut fratres sui donum ejus concederent et fir-
l.10-marent. Quod et factum est Guido enim de Puteaco, fratre ejus, et Hugo nepos ejus, filius Evrardi de Puteaco, plenarium assensum dono illius de-
l.11-derunt, et ut quemadmodum predictus Gualerannus terram illam libere et potestative possederat, ȩcclesia beati Martini de Campis ex integro
l.12 possideret, concesserunt. Sed quoniam donum illud nulla staret ratione, nulla maneret stabilitate, nisi principaliter pontificali firmaretur
l.13 auctoritate terram enim illam Robertus comes de Mellanto de fȩodo habebat episcopali, necessario requisita est, indono Gualeranni,
l.14 voluntas et assensus ȩpiscopi. Bone igitur memorie ȩpiscopus, domnus scilicet Galo antecessor noster, concordi canonicorum suorum assensu,
l.15 Roberto etiam comite de Mellanto diligenter annuente, qui fundum terrȩ illius specialiter de fȩodo habebat ȩpiscopi, salvis quidem et retentis
l.16 consuetudinibus quas Parisiensis ȩpiscopus, temporȩ predicti Gualeranni, in terram illam obtinuerat, predictam possessionem, Alnetum scilicet, cum
l.17 suis apendiciis, monasterio sancti Martini de Campis potestative habendam concessit, salvo igitur in omnibus, ut dictum est, jure et con-
l.18-suetudine Parisiensis ȩpiscopi. [Determinatum enim] fuit ut neque hospites ȩpiscopi, neque hospitum res, contra voluntatem ipsius vel successorum
l.19 ejus, in predictam terram reciperentur. Fuit etiam illud in pacto publice diffinito ut quandocumque prenominatus ȩpiscopus vel quilibet successor ejus,
l.20 ȩcclesiȩ Sancti Martini centum libras denariorum daret, medietatem tocius terrȩ que Alnetum vocatur et omnium ad eam pertinentium, sicut Gua-
l.31-lerannus tenuerat, ȩpiscopalis potestas ex integro teneret, et census et ceteri redditus tam episcopo quam monachis communiter solve-
l.22-rentur, et equaliter dividerentur, ut scilicet hoc pacto terra fȩodalis a jure episcopi nequaquam alienata videretur, et pax inter utramque ȩcclesiam
l.23 firmius et diligencius haberetur. Ego igitur Girbertus, Dei misericordia ȩcclesiȩ Parisiensis episcopus, ammonitione et consilio cleri nostri, prescri-
l.24-ptam pecunie quantitatem supradicto dedi monasterio, et medietatem terrȩ, ut dictum est, toto monasterii conventu libenter annu-
l.25-ente, in jus nostrȩ proprietatis recepimus, ita scilicet ut, servata conditione pacti, sicut superius dictum est, et census et redditus et
l.16 quilibet pecunie quȩstus, in commune redigantur, et ex equo dividantur, neque ȩpiscopus absque priore sancti Martini de Campis, neque ille absque
l.27 assensu predicti ȩpiscopi vel talliam, vel aliquem peccunie questum a predicta terra recipiat. Sciendum vero quod canonici nostri, tam persone quam
l.28 ceteri, nobis et successoribus nostris illud omnino concesserunt, ut si aliquando placeat nobis vel alicui de successoribus nostris medietatem
l.29 nostram monasterio Sancti Martini de Campis contradere, liceat nobis, non requisito amplius capituli nostri assensu, donum illud, quando et quomodo
l.30 voluerimus, perficere, et exclusa omni contradicendi licencia, firmum et inconcussum maneat per omnia. His igitur ita determinatis,
l.31 plane et absolute diffinitum est ut terram prenominatam ego et quilibet successor noster, Parisiensis ȩpiscopus, perpȩtuo habendi licenciam
l.32 et retinendi potestatem habeamus. Notandum vero est quod suprascriptam terrȩ istius medietatem nostram, vel ejusdem medietatis redditus nulli
l.33 persone, nulli ȩcclesiȩ, nulli monasterio, ego aut quilibet successor noster dare vel vendere, aut aliquomodo a manu [nostra emancipare] va-
l.34-leamus, nisi monachis Sancti Martini de Campis, aut capitulo Sanctȩ Mariȩ matris ȩcclesiȩ Parisiensis; capitulo [tamen] hoc conditione
l.35 quod si terram illam a manu ȩpiscopi habeat, quinquaginta libras Proveniensis monasterio Sancti MARTINI de Campis persolvat. [Ut] autem
l.36 licencia ista et concessio supradicta perpetuȩ firmitatis vigorem obtineant presentem cartam inde fieri precepimus, et in [testimonio]
l.37 veritatis sigillo nostro, sigillo capituli nostri, sigillo etiam Sancti MARTINI illam muniri voluimus. [croix] S. Girberti ȩpiscopi. S. [Berneri]
l.38 decani. S. Ade precentoris. S. Stephani archidiaconi. S. Henrici archidiaconi. S. Rainaldi archidiaconi. S. Durandi, S. Landonis, S. Ale-
l.39-xandri, presbiterorum. S. Roberti, S. Tedbaldi, S. Willelmi, levitarum. S. Alberti, S. Drogonis, S. Petri subdiaconorum. Actum
l.40 publice in capitulo Sancte Mariȩ, matris ȩcclesiȩ Parisiensis, anno ab incarnatione Domini MoCoXXo, indictione XIIIa, epac-
l.41-ta nulla, concurrente IIIIo cum bissexto, regnante rege LUDOVICO anno XIIo, anno ȩpiscopatus Girberti Vo. Tedbaldus
l.42 cancellarius sub scripsit.
Bibliographie
DEPOIN (Joseph), Recueil des chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs, Ligugé-Paris, 1912 (Archives de la France monastique, 13), t. 1, p. 252-254, n° 160.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2886 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2886»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2886/. Date de mise à jour : 29/03/12.