Paris, AN, L 463 n° 1
Numéro2882
Fiabilité de l'actedouteux (Lasteyrie)
Genrecharte
Date03/12/1006(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseParis
RégionIle-de-France
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditioncopie
Hauteur à gauche417 mm
Hauteur à droite400 mm
Largeur en haut302 mm
Largeur en bas313 mm
AuteurRenaud, évêque de PARIS
BénéficiaireChapitre cathédral de PARIS
Regeste
Texte
l.2 [croix] Clara illustrisque priorum et prescia futurorum vigilantia, et prolixa antiquitatis diligentia providis prudentiȩ oculis omni
l.3 auctoritate dignissimum instituit, ut quicquid, pro cujusque commoditatis oportunitate, et altioris negotii ratione,
l.4 novandum, aut immutandum videretur esse, scriptis et annalibus sollicite adhibitoque ratum fieret stare. Qua-
l.5-propter, ego Raginaldus, pace Superni, ferula pastoralitatis Parisiorum moderator, et dicentis illius non surdus
l.6 auditor: Quod possumus unusquisque viribus, in domo Dei laboremus, tum vero caulis dominici ovilis non tam
l.7 preesse quam prodesse sollicitus, premiis et spe retributionis ȩternȩ inductus, notum esse volui omnibus
l.8 catholicȩ fidei cultoribus, tam succedentibus scilicet quam et presentibus, primores canonicȩ religionis, Pa-
l.9-risiacȩ sedis, tribunal numinis vel mansuetudinis convenisse nostri, non indigna pacto rogandi,
l.10 videlicet quatinus medietatem hospitalis Sancti CRISTOFORI, pertinentem hactenus presulum ditioni,
l.11 ad solvendam unitatis integritatem, illorum medietati adiceremus. Quibus assensum prebendo,
l.12 benigne impendentes favorem, commodum fecimus eorum satisfieri votis, et concedendo eis,
l.13 spectabilium presentia utriusque ordinis personarum, et reipublice frequentia cȩtus, ob sempiternȩ remunerationis
l.14 vicem, obtulimus predictam hospitalis medietatem, quam, vice beneficii, domnus Lisiernus archidiaconus ex
l.15 nobis hactenus tenuisse videtur, ut habeant utrasque medietates ad omnem integritatem, nunc et deinceps,
l.16 predicti canonici Sanctȩ MARIȨ Parisiacensis ȩcclesiȩ, post excessum domni Lisierni archidiaconi, absque
l.17 omni controversitate et inquietudine ac omni departicione, nec teneantur obnoxii de hac causa
l.18 cuique successorum nostri, per ullius redibitionem officialitatis aut servitii. Hujus autem ut auctoramenti
l.19 testificatio inconvulsa et indissolubili sublimitate et frequentia sanctȩ synodis roborari decrevimus, quod
l.20 et, Deo annuente, peregimus, subsignando et imponendo primitus manus. Si quis vero callidus impo-
l.21-sitor et ȩcclesiasticȩ auctoritatis vipereus anfractor adnullare vel testamentum conatus fuerit, ire et
l.22 maledictioni sanctȩ et individuȩ Trinitatis subjaceat, et sulfureis vorticibus Cociti demersus, profundis
l.23 inferorum tenebris perpetuo conquiniscat et contabescat, sitque illi pars cum Datan et Abiron, Symone mago,
l.24 Juda traditore Domini atque Pylato, et cum omnibus qui dixerunt domino Deo : Recede a nobis, scientiam viarum
l.25 tuarum nolumus. Datum III nonas decembris, per manus Petri, abbatis, et cancellarii sanctȩ Apostolicȩ
l.21 sedis, anno III pontificatus domni Johannis octavi decimi, et universalis papȩ in sacratissima sede beati
l.27 Petri apostoli, indictione V.
l.25 [chrisme] Rainaldi, Parisiorum episcopi [subscripsit].
Bibliographie
GROSSE (Rolf), Die beiden ältesten Papsturkunden für das Domkapitel von Paris (JL 3949 und 3951), in L'acte pontifical et sa critique (Etudes réunies par Rolf Grosse ; Studien und Dokumente zur Gallia Pontificia, 5), Bouvier Verlag Bonn, 2007, p. 15-29, p. 26-27, n° 2.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2882 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2882»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2882/. Date de mise à jour : 29/03/12.