Paris, AN, L 223 n° 2

<< < / > >>

Numéro2876

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date24/01/1113(fiabilité :édition)

LieuBénévent(lat :Beneventi)

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche427   mm

Hauteur à droite425   mm

Largeur en haut348   mm

Largeur en bas347   mm

AuteurPape Pascal II

BénéficiaireChapitre cathédral  de  PARIS

Regeste

Pascal II, pape,

Texte

l.1 PASCHALIS, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GALONI, et capitulo Parisiensis aecclesiȩ, salutem et apostolicam benedictionem. Sicut ex relatione vestra
l.2 et ex litteris regiis intelleximus, Parisiensis aecclesia magnum hactenus rerum suarum patiebatur incommodum, pro eo quod ipsius aecclesiȩ famuli qui apud vos servi
l.3 vulgo improprie nuncupantur, in forensibus et civilibus causis vel placitis adversus liberos homines nullatenus admitterentur in testimonium. Cui rei
l.4 dilectus filius noster LODOICUS Francorum rex pro utilitate aecclesiastica, ita consulendum arbitratrus est, ut episcoporum ac procerum consilio et assensu institueret,
l.5 Parisiensis aecclesiȩ famulos in omnibus causis, placitis, et negotiis adversus omnes homines tam liberos quam servos liberam et perfectam habere testifi-
l.6-candi et bellandi licentiam, ita ut nemo eorum testimonio pro aecclesiasticȩ servitutis occasione calumniam inferat. Nos itaque petitionem vestram
l.7 rationabilem perpendentes, idipsum pro aecclesiasticȩ utilitatis et justitiȩ intuitu decreti nostri assertione firmamus. Neque enim ȩquum est
l.8 aecclesiasticam familiam iisdem conditionibus coerceri, quibus servi secularium nominum coercentur. Sicut igitur prenominatus Francorum
l.9 rex regia benignitate instituit, ita nos aecclesiȩ vestrȩ familiam quȩ sub episcopi seu canonicorum jure consistit, hac nostrȩ auctoritatis
l.10 concessione donamus, ut in forensibus et civilibus causis vel placitis, adversus quaslibet seculares personas in testimonium efficaciter
l.11 admittatur, nec propter aecclesiasticȩ clientelȩ obnoxietatem si alia non impediunt eorum testimonium refutetur.
l.12 Ego Paschalis catholicȩ ecclesiȩ episcopus [subscripsi].
l.13 Datum Beneventi, per manum Johannis, sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, VIIII kl. februarii, indictione VIa, incarnationis dominicȩ anno MoCXIIII,
l.14 pontificatus autem domni Paschalis secundi papȩ anno XIIIIo.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2876 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2876»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2876/. Date de mise à jour : 29/03/12.