Paris, AN, L 220 n° 6

<< < / > >>

Numéro2874

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date02/12/1006(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseParis

RégionIle-de-France

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche650   mm

Hauteur à droite625   mm

Largeur en haut510   mm

Largeur en bas505   mm

AuteurPape Jean XVIII

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MAUR-DES-FOSSES

Regeste

Jean XVIII, pape, fait savoir que l'abbaye de Saint-Maur-des-Fossés, à la demande de Renaud, évêque de Paris, a reçu plusieurs droits : la libre élection, la protection pontificale et l'appel à Rome.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUȨ TRINITATIS, JOHANNES, GRATIA DEI UNIVERSALIS SANCTISSIMȨ SEDIS SANCTI PETRI PAPA, OMNI PROLI NOBILISSIMȨ ȨCCLESIȨ MATRIS SALUTEM.
l.2 Quȩ digna, rata justaque sunt quoniam aurem nostrȩ benignitatis iis semper oportet apponere, prȩces dignas, ratas, justasque nostri filii, loquimur quidem Rainoldi, benigne immo libentissime assenciendo suscipimus. Orat enim id nos facere
l.3 quȩ sancti kanones, non modo prȩcipiunt inviolabiliter, verum etiam inrefragabiliter, quorum adeo euvangelice atque apostolicȩ auctoritas viget, ut etiam si angelus e cȩlo obvenire eidem ipse velit, ille magnus
l.4 benigni Jhesu alumnus, quem is ipse in cȩlestis curia docuerit clientelȩ tamquam senatorem, atque doctorem totius mundi monarchiȩ, is inquam, Paulus, eumdem angelum refellat auctoritatis anathemate: Si quis inquiens
l.5 vobis adnuntiaverit, prȩter id quod evangelizatum est vobis, etiam si angelus de celo locutus fuerit, anathema sit. Beatus autem Benedictus, quantum humanitati fas est, consiliorum intimus, et consecretalis Sancti Spiritus,
l.6 etsi scienter nescius, quem tamen sapienter doctum ejusdem unctio Sancti Spiritus, evidenter ad plenum fecerit de omnibus, sic jubet in regula a cujus exorbitare prȩceptionis tramite, non modo maximum, immo est nefas
l.7 pessimum, in abbatis aiens ordinatione, illa semper consideretur ratio, ut hic constituatur, quem sibi omnis concors congregatio, secundum timorem Dei, sive etiam pars quamvis parva congregationis saniori consilio elegerit, vitȩ autem
l.8 merito et sapientiȩ doctrina eligatur qui ordinandus est, etiam si ultimus fuerit in ordine congregationis. Ergo hocce beatus ideo jussit Benedictus, quoniam scivit fore inpossible inibi deesse benignum Jhesum ubi duo vel tres
l.9 in ejus nomine congregarentur in unum. At in hos qui in benigni Jhesu nomine congregantur, oves inquam ejus, pervertissimum est, vel mitissime conquexum, sub ovina pelle penetrare lupum. Si qui namque sub techna ipocriseos ovilia Christi
l.10 diripiunt crudelissime, spoliant amarissime, mactant beluine, hi tales simulatores, et callidi provocant iram Dei. Quare refragaremur omnium auctoritati bonorum, immo magis Sancti Spiritus qui per eorum est ora
l.11 locutus, si venerabilis episcopi, dicimus quidem Rainoldi, obluctaremur prȩcibus. Unde ei ipsi faventes, statuimus per nostrȩ privilegium corroborationis, uti nullus ab hoc nunc et usque in seculum, neque per pecuniam neque per simultatis
l.12 tekham, neque per prosapiȩ sublimitatem, aut violentiam, locum Fossatensem specialiter beatissimȩ MARIAE sanctorumque Petri et Pauli honori et nomini dicatum prȩsumat invadere, nisi quem fratrum concors electio elegerit, aut pars
l.13 parva, sanioris inquam mentis. Inhibemus enim omnimodis eundem locum redigere ad cellam, cum omnis pene mundus sciat, ipsum semper fuisse sine respectu cujusquam loci regalem abbatiam. Quod si obstinatus, versipellis, subdolus,
l.14 vel etiam ventosa nobilitate quilibet tumidus, pecunia, simultatis techa, prosapia, sublimitate, contra fas et jura prȩsumpserit intrare dictum jam locum, ubi beatus quiescit corpore MAURUS, quem infatigabilis obedien-
l.15-tia, etiam fecit ire super fluminis undas, hunc ipsum pseudochristum, non modo furem et latronem, oves inquam Christi lacerantem, verum etiam lupum rapientem, et dispergentem gregem, Galliȩ episcopos monemus, suademus, atque auctoritate
l.16 beati Petri obtestantes prȩcipimus, ab ovili Christi, locoque sanctȩ Dei genitricis, apostolorumque Petri et Pauli, anathematis perculsum gladio, arcere turpiter, exturbare non segniter, dehonestare graviter. Dignissimum
l.17 siquidem est, uti is qui ea quȩ sunt Christi usurpat inauctorate, abutitur indignissime, prȩsumit superbissime, divinis atque humanis legibus, fortissime reclamantibus, is ipse deponatur auctorate, exturbetur dignis-
l.18-sime, effugetur severissime. At si Galliȩ episcopos, segnities represserit, aut forte munera, quȩ excecant oculos prudentium, et subvertunt verba justorum, aut quorumvis violentorum violentia dominorum,
l.19 tunc quilibet nuntius, quamvis etiam vilis persona, sancti Petri adeat limita, laturus ex parte fratrum litterarum signa, quibus super sibi ipsis acta proclament injuria. Obtestamur vero, atque prȩcamur, uti hic, hic inquam Romȩ,
l.20 illis fratribus apostolicȩ janua pateat justitiȩ. Quod si eos terror alicujus prȩpotentis impedierit personȩ, aut paupertatis inopia, aut forte regnorum discordia, quominus huc advenire valeant, reus tamen ultionem divini gladii
l.21 non evadat, qui prȩfatum sibi locum contra fas et jura, contraque fratrum prȩsumpserit usurpare animum. Is vero sit anathema maranatha imperpetuum, tam auctoritate deifica, quam apostolica. Insuper omnium sanctorum, necnon
l.22 cunctorum tam Romanorum, quam usquam gentium ad hanc sanctam pertinentium apostolicam sedem prȩsulum. Si vero quisquam nobilitate fidens, aut pecunia aut ypocrisis velamine tectus, jam constituto regulariter, atque legaliter
l.23 abbati, temptaverit insidiari, evidensque justa, cunctisque nota criminalis causa fuerit criminis, tamen abbas Fossatensis, sancti scilicet coenobii MAURI, non minus quam a duodecim deponatur episcopis. At si humanum judicium,
l.24 maximeque vulgare, quod plerumque, ut ait beatus Augustinus, caligine sui involvitur erroris, perpellente Sathana, aut per se, aut potius per sua membra, tantum famosa, nec probabili causa, prȩjudicare temptaverit, judicesque fortasis,
l.25 si inducti fuerint, aut cupidinis munere, aut amore cujus vis excellentis personȩ, aut simulationis cujuslibet deceptoris decepti colore, tunc ad Romanum judicium abba delatus, delatoresque veniant, vitȩ merito, et digni ex
l.26 provinciȩ vicinia numero, hicque juste, sine cupiditate, ac sine personarum respectione judicetur, tanquam prȩsenti, quem nulla latent remota Dei obtutu.
l.27 Igitur, si quis ab hoc nunc, et deinceps contraire huic nostrȩ privilegio auctoritatis temptaverit, ignitos non morientium apud inferos dentes patiatur in ȩternum serpentium, ignemque inextinguibilem, et fletum, et stridorem
l.28 dentium. Observatores quoque, defensores, assensores hujus prȩrogativȩ concessionis, ut justi epulentur in conspectu Dei, et delectentur in ȩterna lȩtitia in Christo JHESU domino nostro. AMEN.
l.29 Datum per manus Petri abbatis et cancellarii sacri Lateranensis palatii, in mense decembrio, indictione V, anno III pontificatus domni Johannis octavi decimi summi pontificis et universali
l.30 pape, in sacratissima sede beati Petri apostoli.
l.31 Haec ergo auctoritas uti apostolica a parte sciatur prolata, sigillo subter est nostrȩ roborationis subnixa.
l.32 [sceau].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 3952.

ZIMMERMANN (Harald), Papsturkunden : 896-1046, Vienne : Osterreichischen Akademie der Wissenschaften, 1984-1989, 3 vol., t. 2, p. 815-819, n° 426.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2874 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2874»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2874/. Date de mise à jour : 29/03/12.