Nantes, AD Loire-Atlantique, H 136 n° 3

<< < / > >>

Numéro2867

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1108(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseNantes

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche540   mm

Hauteur à droite535   mm

Largeur en bas475   mm

AuteurAlain IV Fergent, comte  de  BRETAGNE, et Ermengarde son épouse

BénéficiaireSainte-Croix de Nantes, prieuré de Marmoutier

Regeste

Alain, comte de Bretagne, cède à l'abbaye de Marmoutier la forêt de Puzarlès.

Fac-similé

Texte

l.1 Quia temporum elabentibus curriculis, ea etiam quȩ in ipsis temporibus fiunt elabuntur nisi scripto vel aliquo tali modo ab oblivionis interitu defendantur, idcirco nos fratres Majoris
l.2 monasterii Sancti Martini hanc negligentiam in quantum potuimus prȩcaventes, scripto retinere curavimus, quod comes ALANUS de Britannia, et uxor illius Hermengardis videlicet comi-
l.3-tissa, animarum suarum curam gerentes, prȩdecessorum etiam suorum nec minus et successorum saluti tam animarum quam corporum providentes, et quod scriptum est: Sicut aqua extinguit ignem, ita
l.4 elemosina extinguit peccatum, ad memoriam reducentes, forestem de Puteo Arlesii libere et quiete, et ut expressius dictum sit, sicut eam tenebant comitialiter, ita prorsus Deo et beato Martino
l.5 Majoris monasterii et nobis annuente Conano filio eorum dederunt et in perpetuum concesserunt, et monachi nostri Guarinus videlicet de Lanrigant, et Gilo filius Ansquitilli apud Elradium castrum
l.6 idem donum de manu prȩnominati comitis susceperunt. Ibi igitur interfuerunt videntes et audientes hoc donum Rannulfus capellanus comitis, Herveus filius Ishoarni, Fulco butellarius, Brientius
l.7 filius Gorienni, Rainerius de Elradio. Nec multo post contigit ipsum comitem Nannetum advenisse, ubi presentibus monachis nostris Odone videlicet de Sonziaco et Gilone superius nominato,
l.8 visum est ipsi comiti, ut in conspectu baronum suorum qui plures aderant, deberet donum quod fecerat confirmare, et dixit: Quod si quis sciret quicquam juris in hac sua elemosina reclamare ibi diceret in presenti
l.9 et ipse comes teneret ei super illa reclamatione judicium. Porro tacentibus omnibus nichilque contradicentibus, comes donum ut cȩperat iteravit, et per manum monachorum paulo ante nominatorum confirmavit.
l.10 Huic tam quietȩ confirmationi interfuerunt hi proceres Nannetenses, Alanus de Maidon, Rivallonius Popardus, Guido de Daon, Freor filius Bugaudi, Paganus filius Restaneti, Simo Tosardus,
l.11 Harchoitus de Sancto PETRO, Judicalis de Peregrino, Freor de Migrone, Evanus prepositus. Hi, Nannetenses. Barones vero forinseci, qui tunc erant cum comite, et hoc viderunt, hi sunt, Gualterius Spina, Macharius,
l.12 Matheus filius Alveredi, Roaldus de Guinnan, Oliverius filius Eudonis, Mathias filius Budici, Hugo siniscalcus, Mainguidus filius Homenisi. Adhuc ut hoc donum firmissimum et ab omni
l.13 calunnia absolutissimum nobis in perpetuum permaneret, cum paulo post toties nominatus benefactor noster Alanus Nannetum vice alia advenisset, accersito donno abbate nostro Willelmo, predictam forestem ei
l.14 divisim demonstravit, et de ea eum saisivit et vestivit, videntibus et annuentibus duobus filiis ejus, Conano et Gaufredo. Tunc quidam ex illis qui alteri concessioni interfuerant, nichilque contradixerant, instin-
l.15-ctu diabolico incitati, calunniari cȩperunt, Alanus scilicet de Maidon, et Harchoitus de Sancto PETRO. Comes, audita calunnia, optulit eis judicium tenere, quod ipsi nec recipere voluerunt nec audire.
l.16 Sane comes satisfecisse se credens quod eis judicium optulisset, cum illi recipere noluissent, doni confirmationem sicut cȩperat prosequitur. Hoc viderunt et audierunt de baronibus comitis, isti, Mauricius de
l.17 Anceniso, Brientius senex, Daniel filius Jarnigoii, Guillelmus siniscalcus, Roaldus de Guinnan, Hugo siniscalcus, Gaufredus filius Rainaldi, Joscelinus de Paneceaco, Gestinus de Masengeio, Herveus filius
l.18 Ehoarni, Oliverius filius Brientii, Herveus de Oldon, Februarius de Martio, et multi alii. De famulis nostris, Sancelinus cellararius, Paganus camerarius abbatis, Petrus Burdo, Rotbertus cocus, Johannes cellararius,
l.19 Arraldus mariscalcus, Rotbertus, Johannes nepos Pagani camerarii, Girardus de Loratorio. Post hȩc pauco tempore interposito, apud sepedictam Nannetensium urbem Geraldo Engolismensi episcopo celebrante con-
l.20-cilium, supradicti calunniatores Harcoitus videlicet et Alanus qui illuc convenerant, guerpiverunt supranominato abbati nostro donno Willelmo, et beato Martino et nobis totam illam calunniam, videntibus et audientibus
l.21 Radulfo de Filgeriis, Petro de Camilliaco, et duobus filiis ejus, Galveno et Andrea, Brientio filio Gaufredi, Mainguiso filio Homenisi, Britio filio Gorihenni. De monachis qui cum donno abbate
l.22 erant, Willelmo priore, Willelmo de Paciaco, Petro bajulo, Gilone, Lamberto de Dongio, et famulis, Petro Burdone et Johanne filio Hervei pistoris.

Bibliographie

MORICE (Dom P.H.), Mémoires pour servir de preuves à l'histoire ecclésiastique et civile de Bretagne, 2 vol., Paris, 1742-1744, t. 1, col. 523-524.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2867 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2867»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2867/. Date de mise à jour : 29/03/12.