Nantes, AD Loire-Atlantique, H 132 n° 13 r° et v°

<< < / > >>

Numéro2862

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1106(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseNantes

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche126   mm

Hauteur à droite116   mm

Largeur en haut316   mm

Largeur en bas313   mm

AuteurGuillaume, clerc  de  DONGES

BénéficiaireDonges, prieuré de Marmoutier

Regeste

Guillaume, clerc de Donges, conteste, puis reconnaît, la donation de la part presbitérale de l'église Saint-Martin de Donges, qu'Evanus avait faite à l'abbaye de Marmoutier.

Fac-similé

Texte

l.1 Audiant fratres nostri Majoris monasterii calumpniam quandam quȩ facta est nobis apud Dongiam presente domno abbate Guillelmo cum ipse primum post abbatiam venisset
l.2 ad nos, anno ab incarnatione Domini MCVI. Tempore igitur predicto enarravit frater noster donnus Evanus coram omnibus concedendo nobis sicut prius donatione quam de omnibus suis rebus fecerat
l.3 Majori monasterio tempore domni abbatis Bartholomei. Hac enarratione audita, Guillelmus clericus de Dongia filius Gradilonis presbiteri venit [domum] cum suis calumpniatusque
l.4 est domno abbate dicens sui juris esse partem presbiteralem ȩcclesiȩ Sancti Martini de Dongia quam domnus Evanus tenebat, quamque nobis donaverat. Accepto itaque consilio
l.5 cum domnus abbas de hoc respondere Guillelmo sicut ipse pecierat deberet, requirens non invenit eum. Miserunt ergo nuncios ipse et domnus Evanus post
l.6 eum, in hec verba: Missi a domno Evano ad vos venimus domne Guillelme. Partem illam ȩcclesiȩ quam vos calumpniamini, predicat ille esse sui
l.7 juris. Satagitque dum licet adquietare quibus eam dedit fratribus suis Majoris monasterii. Calumpniatur autem vobis quicquid in eadem ȩcclesia injuste
l.8 quia sui juris est tenetis. Quod si inde per rationem contendere cum illo audetis, mandat ad hoc paratum se esse aut in presenti ante abbatem cui
l.9 omnia sua concessit, aut posito nunc dum suus abbas adest termino congruenti, ubi et sicut justitia judicabit. Ergo si utrumque renuitis, audite
l.10 verba ipsius abbatis et monachorum. Viderunt vos hodie domno Ievano calumpniantem, et eum legitime resistentem. Viderunt etiam domnum
l.11 vobis calumpniantem, et vos resistere non audentem. Dicunt ideo quod domnus Evanus utrique calunpnie optimum imposuit finem. Quod si ipse Evanus
l.12 amodo aut non audeat, quod absit aut nolit dicere quod dixit, ipsi firmiter tenebunt quod dictum est et bene discussum audientibus multis.
l.13 Missis ista prosequentibus, nullum rationis responsum dedit Guillelmus. Tenemus ergo eum ratione cunvictum qui ratum rationis
l.14 respuit totum. Qui audierunt hec et viderunt subscripti sunt in fine, ad testimonium.
l.15 Ex parte Guillelmi, Guillelmus ipse, et Gaufredus filius ejus, Guillelmus filius Derian, Legdez miles filius Perenis, Rivallonius filius Normanni, Alfredus Grundins, Galifredus
l.16 Rechins. Ex nostra parte, Galterius presbiter, Judicalis presbiter, Petrus presbiter, Rivallonius filius Constancii. Ex famulis Majoris monasterii,
l.17 Paganus de Camiliaco, Sancelinus cellararius, Hubertus cellararius, Robertus Capels et alii multi.

Notes

2

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2862 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2862»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2862/. Date de mise à jour : 29/03/12.