Nantes, AD Loire-Atlantique, G 243

<< < / > >>

Numéro2847

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1104(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseNantes

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche745   mm

Hauteur à droite748   mm

Largeur en haut105   mm

Largeur en bas110   mm

AuteurGorhandus

BénéficiaireChapitre cathédral  de  NANTES

Regeste

Gorhandus, qui contestait la donation de Buxeria faite par Simon, Glaucus et d'autres donateurs, finit par la confirmer.

Texte

l.1 OMNIBUS scriptorum Domini mandata servantibus
l.2 sit manifestum, Simonem atque Glaucum
l.3 Glimaoci filios, Maurinumque Gosfridi
l.4 filium, necnon Erardi filios, hos omnes
l.5 Buxeriam cum omnibus illius loci ap-
l.6-pendiciis, sancto Petro atque ejus canonicis
l.7 pro animarum suarum redemptione
l.8 tribuisse, atque librum, quod signum
l.9 donationis fuit, annuente Daniele
l.10 Jarnogonis filio, ex cujus pheodo terra
l.11 illa erat, super altare sancti Petri principis
l.12 apostolorum posuisse. Quod factum quidam
l.13 nomine Gorhandus qui predictȩ telluris
l.14 participem se esse dicebat calumpnians,
l.15 insuper rectitudinem sibi oblatam tam a
l.16 Simone, quam ab ejus consortibus et
l.17 a canonicis, respuens, canonicorum mansi-
l.18-onem in prefata terra ȩdificatam, injuste
l.19 cremavit. Quapropter cum omnibus illius
l.20 destructionis auctoribus excommunicatus,
l.21 tamdiu permansit, donec ad canonicorum
l.22 satisfactionem sponte pervenit, et illud
l.23 idem quod alii sancto PETRO canonicis
l.24 habere concesserant, ipse eadem ratione
l.25 qua alii spontanea voluntate sui ex
l.26 parte habere omnino concessit.
l.27 Cujus itaque satisfacionis causa, licet
l.28 dampnum mille solidorum passi
l.29 essent canonicis, tamen ut in descripta con-
l.30-ventione, se firmiter teneret condonavere.
l.31 Huic conventioni adfuere testes
l.32 ex illius parte, Simon, quem fidejus-
l.33-sorem canonicis tribuit, ut in hac
l.34 conventione maneret, ex parte
l.35 vero Sancti Petri, Rodulfus archidiaconus,
l.36 Donoallonus, Albinus, Robertus qui commissi
l.37 penitentiam tribuit. Et alii multi
l.38 clerici cum quibus Herveus Helgomarii
l.39 filius, Budicus Oderici filius, Gaiferus
l.40 Nannetis vicarius, Normannus
l.41 Holgarii filius, Alfridus Gumiberti
l.42 filius fuere. Tempore Benedicti
l.43 pontificis, regnante Alano et
l.44 Mathia fratre ejus, consulibus. Si quis hujus
l.45 terrȩ canonicis Sancti Petri calumpniam
l.46 fecerit, arabici auri illis centum
l.47 talenta persolvat.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2847 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2847»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2847/. Date de mise à jour : 29/03/12.