Evreux, AD Eure, H 438

<< < / > >>

Numéro2846

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1133(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseEvreux

RégionNormandie (Haute)

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche780   mm

Hauteur à droite790   mm

Largeur en haut525   mm

Largeur en bas525   mm

AuteurGuillaume et alii

BénéficiaireAbbaye  de  LYRE

Regeste

Pancarte de l'abbaye de Lyre, contenant la donation initiale faite à l'abbaye par Guillaume, fils d'Osbern, son fondateur, et par Adeliz, sa femme, et les donations des premiers bienfaiteurs.

Fac-similé

Texte

l.1 NOTUM SIT omnibus sanctȩ matris ȩcclesiȩ filiis quod ego GUILLELMUS, filius Osberni, pro remissione peccatorum meorum, ac pro animabus propriorum parentum, spontanea voluntate cum uxore mea
l.2 Adeliz, coramque fidelibus meis, hȩc quȩ subscripta sunt concedo ȩcclesiȩ Sanctȩ Mariȩ semper virginis, monachis ibidem sub abbate Rotberto omnipotenti Deo servientibus, gubernante atque
l.3 regente patriam Normanniȩ GUILLELMO, venerabili comite filio Rotberti comitis, prȩsulatum Ebroicensium procurante Guillelmo filio Girardi, in loco qui Vetus Lira nuncupatur, terram de eadem
l.4 villa quam tenebam in meo dominio, et unum molendinum in eadem villa, et totam aquam ab Nova Lira usque ad Calet, et totam decimam de toto luco de Bermercort, et ejusdem silvȩ ritum, ligna ad do-
l.5-mos illorum construendas, et omnium sub illis habitantium, et herbam, et ejusdem silvȩ fructum ubicunque porci mei et et alia pecora currunt, et medietatem Novȩ Lirȩ, et molendinum, et terram Guarini de Caleth in domi-
l.6-nio, et servicium de terra Rotberti, et servicium de terra Gundranni, quam ipse de me tenet et de Radulfo, et totam terram de Cahaineth, quam ipse tenebat in manu sua, et terram Theoderici Tirel quȩ sibi remansit de
l.7 hereditate patris sui, et Trisaicum libere absque ulla malo ritu, et terram Radulfi vivente eo servicium, et Marneras, et terram de Fractis, et molendinum de Brustillai, et quod tenet Guillelmus Amandi filius ad Pacia-
l.8-cum post obitum ejus, et decimam ejusdem villȩ, silvarum, et piscium, et vini, et fevium Gualonis videlicet ȩcclesias de Bretoil, et decimas, et terram, et domos, libere, et meam decimam, nummorum scilicet ipsius villȩ,
l.9 et molendinorum, atque furnorum, et decimam omnium liberorum illius parroechiȩ totam, et medietatem Frotmundi de Gloth, et viginti acras terrȩ, quas tenebat Witbertus, et decimam Pontis Sancti Petri, videlicet dena-
l.10-riorum, et molendinorum, et decimam molendinorum de Pistris, et ejusdem villȩ villanorum de Romeilleto, et ȩcclesiam de burgo supradicti Pontis, et quodcunque tenet Teobaldus in valle de
l.11 Pistris post obitum ipsius, ȩcclesias videlicet, et decimas, et terras, et omnem decimam terrarum et molendinorum de Beissin, quas adquisivi, et decimam Isenbardi de la Haia, et decimam mercati de Melicort, et medie-
l.12-tatem decimȩ equarum Glothi, et ejusdem villȩ prȩturȩ decimam, et decimam omnium quȩcunque potero adquirere omnibus diebus vitȩ meȩ. Hȩc omnia suprascripta concedo abbatiȩ Lirȩ, in honore sanctȩ Mariȩ
l.13 virginis constitutȩ. Testibus: Guillelmo Azimo, et Ernaldo filio Popelinȩ, Rogero de Witoth, Gualchelino de Thaneth, et Rolo, et Guilelmo dapifero, et Hugone Asino.
l.14 DEDIT QUOQUE domina Adeliz eidem abbatiȩ, eodem domino suo concedente Guillelmo, Scanna comitis quȩ habet in dote sua, et omnia ornamenta quȩ possidet, et quȩ possessura est usque in finem, post deposi-
l.15-tum sui corporis. Testibus: Rogero de Montegomerico, et Guillelmo Azimo, et Guillelmo dapifero.
l.16 QUICUNQUE DE EIS QUȨ INTRA HANC PARGAMENAM CONTINENTUR ALIQUID ABSTULERIT INIUSTE EXCOMMUNICETUR, ET A LIMINIBUS SANCTȨ ECCLESIȨ SEQUESTRETUR, NISI RESIPUERIT
l.17 ET AD SATISFACTIONEM VENERIT. [croix] SIGNUM GUILLELMI EPISCOPI C. SIGNUM GUILLELMI ARCHIDIACONI [croix]. SIGNUM GUILLELMI NORMANNIȨ PRINCIPIS [croix]. SIGNUM MAHILDȨ UXORIS EJUS [croix].
l.18 SIGNUM GUILLELMI FILII OSBERNI [croix]. SIGNUM ADELIZ UXORIS EJUS. SIGNUM ROGERII DE MONTEGOMERICO [croix].
l.19 EGO ERNALDUS POPELINȨ filius concedo abbatiȩ Lirȩ ȩcclesiam de Cornuil, et omnem decimam quam teneo in dominio meo, et decimam Fulcoini et aliorum ab eo tenentium, et omnem decimam
l.20 de silva Pantol et de silva FULBERTI, concedente domino Guillelmo filio Osberni. Ego Ernaldus Ernaldi filius accipio fraternitatem et beneficium abbatiȩ Lirȩ, et concedo monachis ibi Deo servientibus decimam
l.21 molendini quem teneo de pontifice Ebroicensi, et unum hospitium Cahiane et totum quod dedit pater meus et omnem partem mei census in morte. Testibus: Guidone filio Grenti, Guarino de Calept, Hugone, Milone, Guillelmo molendinario.
l.22 EGO RADULFUS de Conchis concedo abbatiȩ Lirȩ, audiente et concedente Guillelmo Anglorum rege et Normannorum principe, terram quȩ est a via Guarlenivillȩ usque ad divisiones terrȩ
l.23 quam tenuit Rotbertus filius Gothamanni, et sicut jubeo lagos fieri. SIGNUM GUILLELMI Anglorum regis [croix]. Signum Mahildȩ reginȩ [croix]. Signum Rotberti filii ipsius [croix].
l.24 Signum Radulfi de Conchis [croix]. Ego ipse Radulfus concedo eidem abbatiȩ burgensem unum Ferrariȩ. Testibus: Radulfo, filio ejus, et Ypolito, et Girardo clerico, et Walterio cocco, et Damaho Britone, et Symone filio Anserici.
l.25 Ego Guillelmus Guillelmi comitis filius concedo ȩcclesiȩ SANCTȨ MARIȨ Lirȩ et monachis ibi Deo servientibus decimam peagii quod dedit mihi Robertus comes Normanniȩ ad Pontem Sancti Petri. Testibus: Herberto filio Hugonis, et Baldrico filio Hoel.
l.26 NOTUM SIT omnibus fidelibus quod ego Guillelmus Guillelmi comitis filius concedo SANCTȨ MARIȨ LIRȨ monachisque ibi Deo servientibus omnem decimam et redecimam quas teneo in dominio in omni valle Pistris
l.27 propter mutationem terrȩ quam Sancta Maria habuit Bermercort, tempore Ernaldi abbatis. Testibus: Guillelmo Azimo, Guillelmo dapifero, Ernaldo filio Popelinȩ, Richardo filio Anseredi, Guillelmo
l.28 filio Gualchelini, Bermundo homine suo, Fulcone de Silva Normanni, Johanne filio Fulberti, Guarino de Caleth, Rotberto de Marneris, et Guillelmo ejusdem villȩ.
l.29 EGO Guillelmus Guillelmi comitis filius concedo Sanctȩ Mariȩ Lirȩ terram ad unam carrucam apud Sanctum Agilum, et terram HUGONIS, mei venatoris, ita liberam quod nichil in ea retineo. Si porci hominum illius ter-
l.30-rȩ currerint in silvam meam, nichil inde accipiam. Ex qua concessione, tredecim libras Rotomagensis monetȩ ab abbate Ernaldo accipio, tempore Guillelmi venerabilis Anglorum regis filii Rotberti comitis, gu-
l.31-bernantis atque regentis patriam Normanniȩ. Testibus: Guillelmo dapifero, Guillelmo filio Gualchelini, Ernaldo filio Popelinȩ, Rotberto de Marneris et Guillelmo ejusdem villȩ, Witberto forestario, Farsith, Ingenul-
l.32-fo de Neielfa. Ego idem Guillelmus concedo eidem ȩcclesiȩ Lirȩ feriam SANCTI AGILI cum omnibus bonis consuetudinibus, ita liberam sicut tenebam. [croix] Teste Willelmo nepote meo de Uuarherz, Walterio de Croisi, Huberto Ponheiz, Ivone, ex parte sanctȩ Marie [Farmanno], Hunfrido, Milone, Turstino, Warino bovario.
l.33 Ego ipse Guillelmus concedo eidem ȩcclesiȩ Lirȩ et omnibus monachis Deo ibi servientibus ecclesias Glotis, et decimas, et domos, et omne quod de me tenebat Radulfus Hugonis filius, scilicet decimam num-
l.34-morum villȩ et alia quȩ illius erant. Testibus: Guillelmo Azimo, et Richardo de Gisaico milite ejus cujus cultello donum factum fuit, et Fulcone de Silva Normanni et Ernaldo filio Ernaldi, et Guillelmo fratre ejus,
l.35 Crispino de Barra, Guillelmo de Marneris, Ingenulfo de Neielfa, Hugone et Milone, regente et gubernante patriam Normanniȩ Rotberto comite.
l.36 Notum sit omnibus fidelibus quod nos Grentonis filii videlicet Ingenulfus, Guillelmus, Robertus, Wiardus, concedimus atque damus SanctȨ MARIE Lirȩ pro anima patris nostri terram unius quadruge quȩ
l.37 adjacet Chahannei. Ex parte eorum testibus: Radulfo Grammatico, Lanberti filio Guaremburgis, Hugone Buissone, Herberto Guainardo. Ex parte Sanctȩ Mariȩ: Hugone de Trisaico, Gauterio cocco,
l.38 Roberto de Caleth, Roberto de Valle.
l.39 Notum sit omnibus fidelibus quod OSMUNDUS de Waspreia uxorque ejus concesserunt Sanctȩ Mariȩ Lirȩ omnibusque in ea Christo servientibus decimam duarum carrucarum in Waspreia, pro qua etiam fratres in caritate XXXta solidos ipsis
l.40 dederunt. Ex parte illorum teste Ernulfo AUSFREDI filio. Ex parte Sanctȩ Mariȩ: Hugone de Trisaico, Turstino pistore, Roberto de Caleth.
l.41 Notum sit omnibus quod Willelmus de Teuraico audientibus et annuentibus fratribus suis Roberto et Hugone dedit monachis Lire aream molendini Thaneret de Nova Lira, et pactus est se pro posse suo
l.42 illud donum tueri perpetuo. Testibus hiis: Aalardo et Ricardo presbiteris, Herberto filio Fulcoldi, Teoderico pretore, Rogerio de Malapalu, Johanne nepote abbatis, Herberto Fretel, Gisleberto Gifart, Semelio, Roberto de Pace et fratre ejus.
l.43 Notum sit omnibus quod Ricardus Mahiart et Symon de Gutterriis petierunt abbatem Hildebertum ut a domino Brittolii impetraret quatinus servitium quod illi impendebant de mancellis ceno-
l.44-bio Lirensi concederet. Dominus itaque Brittolii victus tam amore cenobii quam abbatis precibus idem servitium quod de mancellis sibi debebatur cenobio Lirensi concessit, et super altare po-
l.45-suit, multis presentibus, Rogerio scilicet de Glotis, et ipsis dominis ipsius feudi Ricardo et Symone et Roberto de Calet, et Turoldo de Valle et multis aliis.
l.46 Ego Ernaldus, Popelinȩ filius, concedo Sanctȩ Mariȩ Lirȩ, pro nepote meo Guillelmo monachum faciendo, omnem decimam quam tenebam in meo dominio ad Campum Daminel. Testibus istis: Johanne filio Fulberti,
l.47 Lebranno nepote meo, Guillelmo filio Theolini, Rainaldo patre ipsius nepotis mei, Ingenulfo de Neielfa, Rogero de Valle, Herveo pistore, Radulfo preposito Veteris Lirȩ.
l.48 EGO Radulfus de Tornaico concedo abbatiȩ Lirȩ unam masuram terre, et domum cum horto juxta silvam apud Cornuil, et omnem decimam quam habeo illic in dominio, et omnium liberorum de me tenentium
l.49 quicunque voluerit concedere. Et ex hoc pacto accipio duos equos, concedente Guillelmo filio meo, ab abbate Ernaldo et a Gunfredo monacho ejus. Testibus Odone dapifero meo, et Gisleberto preposito nepote
l.50 Fulcoini monachi, Radulfo de Nageleth, Guarengero de Quercu, Balduino forestario, Rogero de Ulce magna, Radulfo, Baldrico, Herveo pistore, Gisleberto corvesario, Radulfo preposito,
l.51 Arnulfo filio Nonnȩ, Gausfredo Coronello.
l.52 Guillelmus de Tornaico et frater ejus Gislebertus cum matre sua, cujus dos erat, concesserunt Sanctȩ Mariȩ Lirȩ et monachis ibi Deo servientibus decimam Candaminel de dominio et de liberis et de villanis, et inde acceperunt
l.53 a fratribus octo libras Cenomannensis monetȩ, quȩ antea erant in vademonio ipsius decimȩ. Testibus: Godefrido de Verreriis, et Odone de Vilers, et Radulfo sacerdote ipsius ȩcclesiȩ, et ex
l.54 nostra parte: Hugone, et Milone, et Godardo, et David de Scannis, et Picardo filio Rainaldi Carpentarii, et Radulfo Colea.
l.55 Radulfus Pomerelli et Rogerus frater ejus concessit Sanctȩ Mariȩ Lirȩ ȩcclesiam suam et omnem decimam quam habet in dominio. [colonne1] Testibus ex parte ejus: Gualtero de Cornuil et Rogero de Tolca, et ex parte Sanctȩ Mariȩ: Crispino de Barra, Ingenulfo de Bretesca, Guillelmo de Marneriis et Rogero filio ejus, et Hugone, et Milone, et Toroldo, Rogero coquo, Torstino, Anschetillo canavo. Henricus, rex Anglorum, Girardo episcopo et Hugoni de Laceio et omnibus baronibus suis Francis et Anglis de Herefort, salutem. Sciatis quod concedo ut Hugo Asinus det Aclea quoddam manerium scilicet in quo est una hyda terrȩ ut ipse illud det ȩcclesiȩ de Lira et abbati et monachis ejusdem ȩcclesiȩ. Quapropter volo et precipio ut abbas ita teneat eam terram cum illis consuetudinibus omnibus quas Hugo predictus melius habuit in tempore patris et fratris mei regis Willelmi. Testes Osberno filio Richardi, et Richardo filio Poncii et Rogerio de Insula, apud Niuueham, in primo die adventus. [colonne2] Rotbertus de Trunco Villare concedit abbatiȩ Lirȩ ȩcclesiam Morenvillȩ et hospitatum sacerdotis cum arpento, et alium hospitatum juxta ȩcclesiam, conveniens ad nostrum opus, et terram duorum boum, et omnem suam decimam illius parroechiȩ. Testibus ex parte ejus: Rotberto de Garricis, et Gualtero de Cornuil, et ex parte Sanctȩ Mariȩ: Hugone et Milone, Torstino, Isenbardo, Rogero coquo, Rogero filio Hervei, Letberto filio Gisloldi, Fulcuino piscatore, Gerardo, Roscelino molendinario, Ansfredo Tirello, Gervasio, Farmanno, Radulfo Pulcino, Ernaldo fabro. Notum sit omnibus quod ego Gislebertus filius Rogerii concedo Sanctȩ Mariȩ Lirȩ omnes decimas illas de terra Willelmi Hofei de fedio meo, quas ille et homines sui dederint, vel dare voluerint. Ex parte mea testibus: Bernardo, filio Gulberti de Broherlant, et Gisleberto fratre suo, et Radulfo de Logis, et Gaufrido filio Rogerii filii Herenberti et filiis Goelli qui erant in captione in domo mea apud les Issarz. Ex parte Sanctȩ Mariȩ: Rogerio filio Herenberti, Rogerio Villano, Milone, Hugone de Trisaico, Herberto Guainart. Pro concessione ista dedit abbas quadraginta solidos Drocensis monetȩ, quos tradidit Herbertus Guainart in domo sua. Testibus ex parte illorum: Bernerio forestario, Ivone presbitero, Aalone de Pertico. Ex parte Sanctȩ Mariȩ: Herberto presbitero, Milone de Pertico. Ex parte Sanctȩ Mariȩ: Herberto presbitero, Hildeberto fabro, Guarino Durodente.

Bibliographie

GUERY (Ch.), Histoire de l'abbaye de Lyre, Evreux, 1917, p. 563-567, n° 134.

BATES (David), Regesta regum Anglo-Normannorum : the Acta of William I : 1066-1087, Oxford : Clarendon press, 1998, p. 618, n° 192 (édition de la donation de Raoul de Conches, l. 22-24).

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2846 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2846»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2846/. Date de mise à jour : 29/03/12.