Beauvais, AD Oise, G 5952

<< < / > >>

Numéro282

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1100(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseBeauvais

RégionPicardie

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche720   mm

Largeur en bas340   mm

AuteurBernier, Gado et alii

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-MICHEL  de  BEAUVAIS

Regeste

Bernier, Gado et alii reconnaissent être dépendants du chapitre Saint-Michel de Beauvais.

Texte

l.1 Notum sit universis viventibus tam futuris quam et presentibus quomodo ex progenie Gisleberti, majoris Sancti Micha-
l.2-helis de Mariscello, quem proprii capitis natura Sancti Michaelis aecclesiȩ dederat, duo filii ejus Bernerus et Gado cum
l.3 tribus suis sororibus videlicet Hildeburgi, Helisabeth, et Hersendi capitium IIIIor denariorum quod singulis
l.4 annis dederant non denegantes, sine assensu vero prefatȩ ȩcclesiȩ cujuslibet generis muli-
l.5-lieres in uxores ducere et supradictas sorores, insuper etiam universas sui generis femi-
l.6-nas quibuslibet in conjugium dare, sibi licere dicebant, atque in extrema die vitȩ eorum consu-
l.7-etudinem quȩ vulgo mortua manus vocatur se non daturos affirmare volebant.
l.8 Quocirca canonici supradictȩ aecclesiȩ eos ad placitum invitantes, certam diem eis constituerunt.
l.9 Illi autem in infidelitate sua se non posse perseverare apud semetipsos sentientes, conscientia
l.10 accusante, ante diem cause constitutam Bernerus et Gado ad aecclesiam Sancti Michahelis
l.11 nullo invitante spontanea voluntate venientes, quicquid injuste prius negaverant nullo
l.12 cogente coram Rainero decano atque Warnero necnon et Baldrico, atque Rainbaldo et Hainrico,
l.13 et Odone et Gautero canonicis libentissime cognoverunt. Istius recognitionis testes existunt :
l.14 Girardus de Hanvelis cum filio suo Nicholao et Gisleberto suo homine, et Rabellus de Braicello, et
l.15 Walbertus venator, Bernerus Lantronis filius, Gauterus de Trosuris, Warinus Naslera, Berenga-
l.16-rius de Magno Campo, Robertus Helisabeht filius.
l.17 Sorores autem cum vidissent fratres ad viam veritatis redisse, nolentes in errore suo diutius perma-
l.18-nere eodem modo duȩ earum Hildeburgis scilicet et Hersendis non diu post fratres ad eandem
l.19 Sancti Michahelis aecclesiam accedentes quod fratres recognoverant confiteri non [distulerunt]. Atestantibus
l.20 Lanstrone de Alceio, Fulcone de Milliaco, Radulfo de Lavurcinis, Udone de Hulseio,
l.21 Ascelino majore de Bovisgenu, Berengario molendinario cum Walifrido filio ejus Ivone de
l.22 Mariscello, Bernero de Braicello.
l.23 Ad ultimum autem Helisabet soror tercia cum quadam filia sua videlicet ERMENGARDI,
l.24 nolens nec potens diutius denegate veritati resistere, nullo nisi rectitudinis ac
l.25 conscientiȩ voce eam vocante, ad prescriptȩ aecclesiae presentiam morȩ servili regrediens,
l.26 quod injuste et neglegentia fratrum postposuerat, verbo veritatis recognovit.
l.27 Ibique propria manu pro filia secum adducta quam in conjugium erat datura consuetu-
l.28-dinem quȩ licentia vocatur scilicet XV denarios sancto Michaheli ejusque canonicis uti eorum
l.29 coliberta multis aliis videntibus donavit. Itaque ut istius rei memoria omni tempore
l.30 servaretur, denarii quos pro filia dederat more solito circumstantibus hic notatis,
l.31 dispersi sunt. Berengarius de Magno Campo. Walterus de Busderaine. Hugo de
l.32 Mancilleiis. Ricardus de Wasgiscort. Ulbertus. Walbertus Brito. Walterus cocus.
l.33 Alardus carpentarius. Bernerus et Gado fratres, de quibus fuit prima querela. Robertus
l.34 de Hulseio. Odo major de Senentis.
l.35 Ascelinus de Bovisgenu major et capitalis homo sancti Michaelis Avelinam mulierem liberam duxit. Hec eadem
l.36 postea fidelitatem sancto Michaeli et canonicis ejus in presentia Guarneri de Coionru, Petri thesaurarii, Henrici
l.37 et Rambaldi ejusdem ecclesiȩ canonicorum, in camera ipsius Raimbaldi fecit quatuor denarios de capite suo
l.38 solvens et jurans quod servitutem sancti Michaelis et canonicorum ejus non negaret et quod sanctus Michael et canonici illius
l.39 eam perderent non quereret. Ex parte illius Aveline fuit supradictus Ascelinus et Gualterus Brito, Guarneri de Coion-
l.40-ru homo. Hoc supranominati canonici viderunt et audierunt et Rabelus de Braicello et Gualterus filius Seile
l.41 et Seirannus cellerarius, et Radulfus Lanscelini cocus viderunt et audierunt et testes inde sunt. Hoc factum fuit
l.42 in festivitate sancti Clementis.
l.43 Adsignamus memoriȩ futurorum, Robertum de Polohoio, ad ȩcclesiam Sancti Michahelis venisse, et fideli-
l.44-tatem coram decano R[ainero] et predictȩ ecclesiȩ canonicis fecisse, et quattuor denarios de capitali dedisse.
l.45 Quod testantur clerici et laici : Rainerus d[ecanus], Garnerus de Coionru, Ogerus, Odo, et Walterus, et Raimbaldus.
l.46 Laici vero : Ascelinus major de Bovis Geniculo, et ejus filius Guascio, et Robertus nepos ejus, Guerno de Bovis Genu.
l.47 Non post longo tempore, uxor ejusdem Roberti, ad predictam ȩcclesiam venit, persolvens de capitali IIIIor denarios, fidelitatem fecit, his attestantibus, Rainero, decano, Odone de Gernant, Guarnero de Coionru,
l.49 Raimbaldo, Ogero, et Waltero, clericis. Laicis vero : Segnore, et Bernado fratribus, Lanscelini famulis, et Arnulfo
l.50 nepote Raineri decani, et Manasse de Mal.
l.51 Notum sit omnibus Haviz filiam Emelini de Croteio, hominis sancti Michahelis de capite suo, et Hermentrudem filiam ejus Havidis ad ȩcclesiam venisse.
l.52 Et facta fidelitate µIIIIor denarios de capite suo persolvisse. Hujus rei testimonium perhibent. Rainerus ecclesiȩ
l.53 decanus, et Raimbaldus, Guarnerus de Coionru, Ogerus, Odo de Gernant, et Walterus, et Oilardus, Lanscelini capellanus,
l.54 Balduinus de Fornival, Radulfus cocus, Walterus Brito et Alelmus, ejusdem mulieris frater.
l.55 Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus Hilbertum Rufum in placito recognovisse censum, quattuor scilicet
l.56 solidos, quos debet ȩclesiȩ Sancti Michahelis per singulos annos, et in aula domni Hugonis Claromontensis
l.57 eo adsistente diffinisse, se daturum majori ecclesie, qui erit in villa quȩ vocatur Mairast, in eadem
l.58 villa, in crastino post festum sancti Remigii, postposita omni occasione. Hujus rei testes sunt, clerici et
l.59 laici : Rainerus decanus, Guarnerus de Coionru, Odo de Gernant, Robertus Balduini filius, Walterus filius
l.60 Guarifridi. Laici : Odo de Sancto Sansone, Willelmus, Berneri filius, et ejus frater Bartholomeus, et Hugo Rufus,
l.61 Albertus Gratez frater ejus et Hugo de Giencort, Huboldus de Baillonis valle, Gotrannus de Sancto Justo.

Notes

1

Bibliographie

LEBLOND (V.), L'église Saint-Michel de Beauvais et ses coliberts à Parissel et à Bongenoult vers 1060, dans Mémoires de la société académique d’archéologie, sciences et arts du département de l'Oise, 24 (1923), p. 1-15, p. 11-15.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°282 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°282»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte282/. Date de mise à jour : 24/11/14.