Reims, AD Marne, 58 H 2
Numéro28
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1048(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche500 mm
Largeur en bas320 mm
AuteurThibaud Ier, comte de CHAMPAGNE, et Ermengarde sa mère
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 et quanto quis majoris crediti prefertur cumulatione tanto solvendi tempore districtius exigatur in reddenda
l.3 ratione. Quod quia equitatis lex justitiaeque ratio comprobatur postulare justissimum, quoque Deum in extremi ju-
l.4-ditii examine idem procul dubio credimus terribiliter conservare. Et ne in tam certȩ rei stabilitate nostrae fideliter
l.5 diaboli versutia conetur impedire salvatoris occurentis similitudo deservorum fidelium laborantumque letitia et
l.6 tristitia pigritantis id ita venturum esse in euvangelii lectione dignata est nobis misericorditer aperire.
l.7 Qua in re, si aeterni supplicii periculum nolumus incurrere, expedit ea quȩ nobis divina bonitas confert in hujus vitae
l.8 curriculo citissime transeunti taliter propter Deum tractare, ut ex fideli amministratione post hujus mundi
l.9 pereuntis erumpnas mereamur cum ipso aeternaliter Deo regnare. Quiscumque enim pro sui talenti modulo Deo nunc
l.10 distulerit servire, sciat se in futuro perpetualiter cum diabolo perire. Haec ego, Tetbaldus comes et mater
l.11 mea Ermengardis, diu perpendentes, decrevimus ut pro remedio animȩ patris mei atque animarum nostrarum
l.12 aliquid ex nostris substantiis Deo sanctoque Martino Majoris Monasterii concederemus. Donamus ergo
l.13 prefatȩ eclesiae Sancti Martini ad supplementum fratrum quicquid Odo pater meus die quo mortuus est tenebat
l.14 in Ventilaco ad suos usus. Ut hoc nostrum decretum ratum inviolatumque semper maneat, ex precepto domini nostri
l.15 Heinrici regis Francorum cujus sigilli inpressione hoc inferius signari decrevimus, necnon et Remorum
l.16 archiepiscopi Vuidonis manu propria confirmavimus, fidelium quoque nostrorum manibus roborandum tradidimus.
l.17 Si quis igitur nostrorum vel extraneorum contra edictum hoc insurgere conatus fuerit, anathematis maranathȩ
l.18 fulmine percussus et Patris et Filii et Spiritus Sancti auctoritate et sanctorum patrum atque canonum vel a sanctȩ matris sinu
l.19 sequestratus et mille libras auri coactus persolvat, et utroque videlicet animȩ et corporis dampno multatus numquam
l.20 amplius hujus rei rebellis apparere valeat. [colonne1] Signum Heinrici regis [croix]. Signum Tetbaldi comitis [croix]. Signum Stephani comitis. Signum Ermengardis comitissae. Signum Hilduini comitis. Signum Hugonis. Signum Sasvualonis. Signum Ratherii. [colonne2] [croix] Signum Widonis archiepiscopi Remorum. Signum Beraldi episcopi. Signum Nargaudi abbatis. Signum Gunteranni decani. Signum Alberici canonici. Signum Durandi capellani [sceau].
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°28 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°28»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte28/. Date de mise à jour : 29/03/12.