Beauvais, AD Oise, H 24 n° 2/4

<< < / > >>

Numéro279

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1118(fiabilité :édition)

LieuReims(lat :Remis)

DiocèseBeauvais

RégionPicardie

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche475   mm

Hauteur à droite480   mm

Largeur en bas475   mm

AuteurRaoul, archevêque  de  REIMS

BénéficiairePierre, évêque  de  BEAUVAIS

Regeste

Raoul, archevêque de Reims, confirme le jugement rendu en faveur de Saint-Quentin de Beauvais dans le procès qui opposait celle-ci à l'abbaye Saint-Lucien de Beauvais.

Texte

l.1 [croix] R[adulfus], Dei gratia Remorum archiepiscopus, P., per eandem gratiam Belvacensium venerabili episcopo, salutem et dilectionem. Altercationem immo discordiam
l.2 inter ȩcclesias Sancti videlicet Luciani et Sancti Quintini de prato Berardi, et de terra quȩ euntibus a sancto Quintino ad sanctum Lucianum in sinistra
l.3 parte habetur a pomerio canonicorum usque ad aquam, et alia terra quȩ ex alia parte est inter veterem aquȩ cursum et novum, ut nobis
l.4 literis vestris et donno Drogone referente significatum est sopitam esse congratulamur. Quod autem cause conpositȩ munimentum a nobis fieri
l.5 postulastis, aurem benivolam peticioni vestrȩ accommodantes annuimus privilegium quod inde secundum judicii tenorem in presencia nostra
l.6 promulgati conscripsistis approbamus, et ut indelebile permaneat auctoritate metropoli et nostre imaginis impressione roboramus.
l.7 Nomina etiam personarum quȩ adjudicaverunt in testimonium ad medium deducimus.
l.8 Signum Lisiardi, Suessionensis episcopis. Signum Willelmi, Catalaunensis episcopi. Signum Petri, Belvacensis episcopi. Signum Ingeranni, Ambianensis
l.9 episcopi. Signum Clarenbaldi, Silvanectensis episcopi. Signum Odonis, abbatis Sancti REMIGII. Signum Joranni, abbatis Sancti Nichasii.
l.10 Signum Joffridi, abbatis Sancti Teoderici. Signum Ebali, prepositi. Signum Nicolai, archidiaconi. Signum Joffridi, decani. Signum Lamberti, cantoris.
l.11 Signum Rogeri, decani Ambianensis. Signum Symonis, prepositi Ambianensis. Signum Garini, thesaurarii Ambianensis. Signum Rogeri, archidiaconi Belvacensis.
l.12 Signum Rogeri, canonici Belvacensis. Signum Hugonis Torsurensis. Signum Drogonis, archidiaconi Atrebatensis. Signum Balduini, abbatis
l.13 Silvanectensis. Signum Clari de Sancto Justo. Signum Guillelmi, abbatis Britoilensis. Signum Fulchoni, monachis.
l.14 Actum Remis, anno incarnati Verbi millesimo CXVIII, indictione I, regnante Ludovico rege Francorum anno XI,
l.15 archiepiscopatus autem donni Radulfi archiepiscopi anno XII.
l.16 Fulcradus cancellarius scripsit et SUBSCRIPSIT.
l.17 [sceau].

Notes

1

Bibliographie

RENDU (Armand), Inventaire analytique des chartes des XIe, XIIe et XIIIe siècles de l’abbaye de Saint-Quentin de Beauvais, Beauvais, 1880, p. 4-5.

DEMOUY (Patrick), Actes des archevêques de Reims d'Arnoul à Renaud II, 997-1139, 3 vol., th. dact, Nancy, 1982, t. 2/2, p. 446-448, n° 170.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°279 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°279»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte279/. Date de mise à jour : 29/03/12.