Beauvais, AD Oise, H 172
Numéro277
Fiabilité de l'actedouteux
Genrecharte
Date23/10/1118(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseAmiens
RégionPicardie
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche210 mm
Hauteur à droite195 mm
Largeur en haut415 mm
Largeur en bas405 mm
AuteurGodefroid, évêque d'AMIENS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-DENIS de POIX
Regeste
Texte
l.2 commisit ecclesiis, cura nos vigilantissima pacem querere, quietem providere oporteat, nos enim cotidie rogare, que ad pacem sunt Jerusalem sermo propheticus exortatur, ad hoc potissimum
l.3 nostra se accinxit devotio, ut sanctorum possessiones a quorumlibet illicita pervasione seu calumnia emancipate inperpetuo haberentur, sicque amatoribus Christi liberius servitute subdentur.
l.4 Ne ergo ecclesia que in honore beati Dyonisii martyris apud Piceium castrum habetur a nobis in adjuta remaneret, ad preces dilectissimi Gvalteri Tirelli, et ad petitionem canonicorum
l.5 sub regula beati Augustini inibi Deo militantium, quicquid ipse Gualterus eidem ecclesie in dotem in dedicatione ipsius annuentibus uxore sua Adelicia, et Hugone filio ejus
l.6 contulit. Villam scilicet que dicitur Moncellis integre cum omnibus appenditiis suis, et servis, et ancillis. In villa vero que dicitur Speiis, altare cum tercia parte decime, et uno hospite apud Ver-
l.7-tonem unum hospitem, et unam salinam duorum modiorum salis et dimidii, decimam quoque mediam plaicium in quadragesima cum aquata unius navis, in Anglia duas marcas argenti de
l.8 decima Lavingahan. In prefato castro hospites quos ecclesia habebat, et adquirere posset, quietos et liberos ab omni vicecomitia que ad eum pertinebat. Servos quoque Wal-
l.9-terum filium Hilbaldi cum fratribus suis et uxoribus eorum. Decima quoque piscium, et salis in theloneo cum decima molendinorum, et furnorum, panemque suum absque mercede coquendum
l.10 et modium unum frumenti propter advocaturam de Daminescurt unoquoque anno in molendino persolvendum. Forum autem tali pacto atque conventione constitutum, et ecclesie dona-
l.11-tum est ut custodes thelonei ex voluntate et assensu canonicorum, et domini castelli ponerentur. Si autem canonici custodem proprium habere voluerint, habeant. Sed ita quod custo-
l.12-des omnes utrisque dominis fidelitatem juramento facerent, et neuter dominorum in foro aliquid sine altero accredere contra voluntatem vendentis aut recommendare vel auferre posset. Nundinas
l.13 quoque duobus diebus in vigilia sancti Dyonisii et in festivitate constituerunt, quas sine participatione alterius, canonicis concesserunt. Preterea si quis de feodo domini aliquid
l.14 ecclesie donare vellet, libere sine requisitione domini donaret, et ecclesia similiter reciperet et possideret. De cetero Fulco archidiaconus in eadem ecclesia terciam partem
l.15 quam jure hereditario possidebat, eidem ecclesie libere concessit. Et personatus quinque altarium, et terciam partem totius decime grosse et minute, et tocius beneficii
l.16 quod ad altaria pertinet similiter libere concessit per manum nostram, hec omnia jure patrimonii habebat. Altaria illa sunt hec : scilicet de Raimberti villario, et de Sancto
l.17 Romano, et de Erembercurt, et de Damenescort, et de Elencurt, cum hospitibus et terra, que ad altaria pertinent. Omnia hec denominata concedo, et in presenti privilegio con-
l.18-firmo sigilli nostri inpressione. Quod si quis dissolverit, anathema sit. Hujus rei testes sunt ego Godefridus episcopus, Fulco archidiaconus, Radulfus abbas Sancti Quintini, Girouldus prior,
l.19 Adam, Bartholomeus, Guarnerus, Theobaldus, presbiteri. Laici : Radulfus puer de Arenis, Drogo de Torli, Girardus de Carz, Ivo de Conflenz, Wiardus filius Haineri,
l.20 Hugo de Oiri, Gaufridus filius Wiardi, Alondus prefectus, Gonfridus, Valterus Duplex, Ernulfus Strabo, Valterus vinitor, Radulfus ejus filius, Petrus filius Valteri Duplicis,
l.21 Balduinus prepositus, Hugo Normannus, Ricardus miles. Actum est hoc in presentia nostra, anno Verbi incarnati, millesimo centesimo octavo decimo,
l.22 DECIMO KALENDAS NOVEMBRIS.
l.23 [sceau].
Notes
Bibliographie
RENDU (Armand), Inventaire analytique des chartes des XIe, XIIe et XIIIe siècles de l’abbaye de Saint-Quentin de Beauvais, Beauvais, 1880, p. 33-34.
MORELLE (Laurent), Un "grégorien" au miroir de ses chartes: Geoffroy, évêque d'Amiens : 1104-1115, in A propos des actes d'évêques : Hommage à Lucie Fossier, Nancy, PUN, 1991, p. 177-218 (Actes des évêques de France), p. 179, n° 17.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°277 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°277»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte277/. Date de mise à jour : 24/11/14.