Rouen, AD Seine-Maritime, 1 H 1

<< < / > >>

Numéro2748

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1115(fiabilité :édition)

LieuAumale(lat :apud Albamarlam)

DiocèseBeauvais

RégionPicardie

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche594   mm

Hauteur à droite567   mm

Largeur en haut420   mm

Largeur en bas414   mm

AuteurEtienne, comte d'AUMALE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-LUCIEN  de  BEAUVAIS

Regeste

Confirmation par Étienne, comte d'Aumale, du don de l'église Saint-Martin d'Auchy fait par sa mère Aeliz à l'abbaye Saint-Lucien de Beauvais, et donation des églises et des dîmes qu'il tient en Angleterre du roi Henri Ier.

Fac-similé

Texte

l.1 [[croix] In] nomine sanctȩ et individuȩ Trinitatis. Hoc notum sit tam prȩsentibus quam futuris, quia ego Stephanus Albamarlensis monachis Sancti
l.2 Luciani Belvacensis quibus mater mea Adeliza donavit et concessit ecclesiam Sancti Martini de Alceio constructam et ȩdificatam ab antecessoribus meis
l.3 extra castellum Albamarle, sicut mater mea concessit, sic dono et concedo ȩcclesiam Sancti Martini et omnes reditus ipsi ȩcclesiȩ adjacentes, pro remissione
l.4 peccatorum meorum et Willelmi regis Anglie avunculi mei, atque omnium antecessorum meorum. Quibus etiam monachis preter hȩc supradicta
l.5 addo et concedo ȩcclesias et decimas meas Angliȩ quas teneo ab Henrico rege Anglorum ita quietas et liberas et sine retentu ullo sicut de ipso rege teneo,
l.6 necnon et ipsos sacerdotes ita liberrime habeant et teneant a me, ut neque dapifer neque vicecomes nec aliquis ministrorum meorum super eos manus
l.7 inponant. Si vero sacerdotes forisfecerint aliquid, illos justificent. Has ȩcclesias et decimas videlicet in Heldernessa, ȩcclesiam et decimam de Pagla quam
l.8 in dominico habeo: similiter et de Prestona et de Eschechilinga, et de Vuifornevuie, de Vuagla, de Frohingheham, et de castello de Aldeburga, et de
l.9 Mapeltona, de Donestal, de Sinsetona, de Berestal, de Chinlesei, de Caingheham, de Vuifornesel, in Lindesia ȩcclesiam et decimam de Carlentona, et decimam
l.10 de Vuilesbi, de Barie, dimidietatem ȩcclesiȩ et decimȩ, aliam vero dimidietatem quam Willelmus capellanus tenet de me in vita sua, et unam de ȩcclesiis de Vuifornesel
l.11 post obitum ejus ipsis monachis concedo, quin etiam omnes decimas dominicatus mei videlicet horreorum meorum id est totius annonȩ meȩ, et vacarum mearum oviumque
l.12 omnium et baconum, et caseorum atque pullorum equarum mearum. Hȩc omnia supradicta ad utilitatem monachorum in ȩcclesia Sancti Martini de Alceio morantium et ser-
l.13-vientium ut libere disponant et ordinent, confero. Hospitem etiam unum ad flumen Heldone dono. Quin etiam transitum de Hunbro ad opus monachorum
l.14 et omnium illis servientium et ad omnia necessaria eorum ita libere sicut a rege teneo. Omnes etiam ecclesias meas in Normannia cum pertinentiis suis. Actum apud Albamarlam, regnante Henrico
l.15 rege Anglorum ac duce Normannorum et ipso concedente, post uxore mea hac causa et filio meo concedentibus, anno MCXV ab incarnatine
l.16 Domini, his videlicet testibus : Vualterio de Senardiponte, Gaufrido filio Fulconis, Willelmo Bisa, Berengario de Alneto, Radulfo de Porta, Girardo de Caineio, Giroldo
l.17 de Herneto, Alano de Hambi, Willelmo de Albamarla, Ricardo fratre ejus; clericis vero, Rotberto decano, Alberto canonico, Warnerio clerico. Si quis vero
l.18 hanc cartam et concessionem infringere voluerit, divino judicio illum commendamus.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°2748 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2748»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2748/. Date de mise à jour : 17/11/14.