Rouen, AD Seine-Maritime, 20 H cart. 5
Numéro2725
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date02/1092(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseRouen
RégionNormandie (Haute)
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche458 mm
Hauteur à droite471 mm
Largeur en haut314 mm
Largeur en bas318 mm
AuteurRobert II Courteheuse, duc de NORMANDIE
BénéficiaireAbbaye de LE BEC-HELLOUIN
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 voluntate, ego Rodbertus gratia Dei princeps Normannorum filius Willelmi gloriosi regis
l.3 Anglorum, anno qui computatur ab incarnatione Domini millesimus nonagesimus secundus,
l.4 indictione quinta decima, mense februario, concessi monasterio Beccensi, in
l.5 honorem sanctȩ Dei genitricis MARIAE constructo, ȩcclesiam quam pater meus et mater
l.6 mea, in honorem ejusdem gloriosȩ virginis, juxta Ermentrudis villam prope urbem
l.7 Rotomagi, Sequana intercurrente, coeperunt aedificare in terra quae
l.8 dicebatur prȩfati esse cȩnobii ab ipsius abbate et monachis et multis aliis
l.9 qui rei hujus videbantur scire veritatem. Feci autem hanc praedictȩ aecclesiȩ donati-
l.10-onem cum omnibus quȩ in Normannia ad eam pertinebant, ex dono parentum meorum,
l.11 addita ex meo dono decima foeni, de parco meo quod est prope Rotomagum
l.12 supra ripam Sequanȩ, ut in ea a monachis in perpetuum Deo serviatur, ad quod
l.13 eam constat esse fundatam, pro salute animarum genitorum et fratrum et sororum
l.14 successorumque meorum, ita tamen ut si aliquando voluero eandem ȩcclesiam
l.15 caput abbatie per se constituere, mihi liceat, absque omni querela Beccensium
l.16 monachorum, si eorum cȩnobio dedero excambium quod tantundem illis valeat
l.17 quantum praedicta ȩcclesia cum omnibus quȩ tunc ad eam pertinebunt valebit. Hoc
l.18 autem ipsum quod in mea retineo potestate ut mihi liceat prefatam ȩcclesiam,
l.19 quam do monasterio Beccensi, constituere abbatiam per se per praedictum
l.20 excambium, similiter retineo in potestate fratris mei Willelmi gratia Dei regis Anglorum.
l.21 S. Willelmi [croix] Rotomagensis archiepiscopi. S. Rodberti [croix] comitis Normannorum. S. Eusthachii [croix] [comitis] Boloniensis. [S.] Willelmi [croix] episcopi Dunelmensis. S. Willelmi [croix] de Wativilla.
l.22 S. Roberti [croix] de Monteforti. S. Rodberti [croix] comitis Mellentensis. S. Willelmi [croix] Bertranni. S. [Balduini] [croix] filii [Anschetilli de Bellomonte]. S. Simonis [croix] dapiferi.
l.23 S. Eudonis [croix] filii Turstini de Constantino. S. Gisleberti [croix] filii Bernardi. S. Rodberti [croix] filii Alvuardi.
Bibliographie
HASKINS (Charles Homer), Norman institutions, Cambridge, 1918, p. 68 (éd. partielle).
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°2725 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°2725»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte2725/. Date de mise à jour : 17/11/14.